CAP. XXV.
Is, qui iuravit cum muliere contrahere, propter
supervenientem fornicationem vel deformitatem eam repellere potest; propter
praecedentem non. H. d. – (Illud autem etc.:) Si vir iuravit non accusare
uxorem, temerarium est iuramentum. Sed si specialiter de adulterio hoc iuravit,
denunciare poterit; sed accusare non debet.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
Quemadmodum,
si vir mulieri iurasset, quando contraxit cum illa, quod eam semper pro
legitima uxore teneret, ipse quidem pro fornicatione, quam mulier antea
commisisset, non posset eam dimittere, sed pro fornicatione, quam postea
perpetraret eam dimittere posset non obstante huiusmodi iuramento, quoniam in
eo talis erat subintelligenda conditio, si videlicet in legem coniugii illa non
peccaret, ita, si quis iuraverit, se ducturum aliquam in uxorem, ipse
profecto non potest ei fornicationem opponere praecedentem, sed
subsequentem ei potest opponere,
ut illam non ducat in coniugem, quia in illo iuramento talis debet conditio
subintelligi, si videlicet illa contra regulam desponsationis non venerit.
Alioquin si post huiusmodi iuramentum publica meretrix fieret, teneretur eam
ducere in uxorem, quod est prorsus absurdum. Nam si post contractum coniugium
vir propter fornicationem licite potest uxorem a sua cohabitatione dimittere,
longe fortius ante coniugium celebratum propter eandem causam sponsus licite
potest in suam cohabitationem non admittere sponsam, quia turpius eiicitur quam
non admittitur hospes, non obstante in alterutro casu vinculo iuramenti, quod
quidem propter subintelligendam conditionem est tale, ut is, qui iuravit, ad
utrumque sine transgressione se possit habere. Quod si post huiusmodi
iuramentum mulier fieret non solum leprosa, sed etiam paralytica, vel oculos
vel nasum amitteret, seu quicquam ei turpius evenerit, numquid vir teneretur
eam ducere in uxorem? Profecto ductam non posset dimittere. Sed numquid non
ductam admittere teneretur, quamvis interdum contractum non dirimat, quod
impedit contrahendum? Illud autem iuramentum est proculdubio temerarium, si vir
iuret uxori, quod eam super nullo crimine accusabit, quia, si mulier fierit
infidelis, et nollet cohabitare viro absque contumelia creatoris, vel ut illum
pertraheret ad infidelitatis errorem, tunc vir incunctanter deberet
illam impetere apud iudicem suum, ut eam, nisi penitus resipisceret, omnino
dimitteret, secundum canonicas sanctiones. Quodsi expresse iurasset, quod eam
super adulterio non impeteret, essetne servandum huiusmodi iuramentum, quum
scriptura testetur, quod patronus est turpitudinis qui celat crimen uxoris, et
secundum regulam evangelii, si primo et secundo correcta resipiscere nollet,
dicendum esset ecclesiae, ut tanquam ethnica et publicana deinde vitaretur, nec
per hoc libera praeberetur ei peccandi facultas propter impunitatem peccati? Sed
numquid vir non potest dimittere uxori in ipsum peccanti non solum
septies, sed etiam usque septuagies septies secundum evangelicam veritatem?
Tutius ergo in hoc casu videtur, ut propter iurisiurandi religionem vir
accusare desistat uxorem ad divortium celebrandum, quanquam denunciare eam
possit ad poenitentiam peragendam. Pensato itaque huius responsionis tenore
procedas in causa, super qua nos consulere decrevisti. [Dat. Viterbii Kal. Sept. Ao. X. 1207.]
|