CAP. XXVI.
Licite ex causa necessaria etiam per religiosos
iuratur.
Idem Abbati et Capitulo Castellionis.
Etsi
Christus praeceperit secundum evangelicam veritatem [ut] sit sermo vester: est est et non non, [id est,] ut affirmatio vel
negatio, sicut procedit ex ore, ita procedat ex corde, quia tamen hominum
excrescente malitia simplici assertioni vel negationi vix creditur, idcirco
prudenter adiunxit: “quod amplius est, a malo est.” A malo quidem, non tam
culpae, quam poenae; nec exhibentium, sed exigentium iuramentum. Nam
incredulitas huiusmodi magis est poena, quam culpa. Unde non dixit “malum,” sed
dixit: “a malo.” Licet enim iuramentum prohibuisse Dominus videatur, nusquam
tamen per creatorem, sed per creaturam iurare prohibuit, ne per huiusmodi
iuramentum transferretur ad creaturam honorificentia creatoris. Quare quum in
evangelio praemisisset: “Dico vobis, nolite iurare omnino,” statim subiunxit:
“neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum
ipsius est; neque per Hierosolymam, quia civitas est regis magni; neque per
caput tuum, quia non potes unum capillum facere album aut nigrum.” Et quamvis
non sit per creaturam iurandum, si tamen iuretur per creaturam, servandum est
quidem, dummodo sit licitum quod iuratur, quia, teste veritate, “qui iurat in
coelo, iurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum.” Iacobus quoque non
simpliciter prohibet iuramentum, sed “voluntatem iurandi,” quum ait: “Ante
omnia, fratres mei, nolite iurare,” quoniam ad iuramentum non debet quemquam
spontanea voluntas inducere, [quia
qui facile iurat facile peierat,] sed necessitas trahere importuna.
Et tunc potes sine culpa iurare; dummodo illos tres comites habeat iuramentum,
de quibus Propheta sic ait: “Et
iurabunt, vivit Dominus, in veritate, et iudicio, et iustitia, et benedicent
eum omnes, ipsumque laudabunt.
Quod autem Iacobus subdit: “neque per coelum, neque per terram, neque per
quodcunque aliud iuramentum,” iurare vetat per quamlibet creaturam, quodcunque
sit illud. Alioquin non dixisset Apostolus: “Homines per maiorem suum iurant,
et omnis controversiae eorum ad confirmationem finis est iuramentum.” In quo
patenter ostendit, per quem sit iurardum, quum ait: “homines per maiorem suum
iurant,” id est, per Deum, et cur sit iurandum, ut videlicet omnis controversiae
finis sit iuramentum. Angelus quoque, quem vidit in Apocalypsi Ioannes stantem
super mare et super terram, levavit manum suam ad coelum, et iuravit per
viventem in saecula saeculorum. Christus etiam plus legitur dixisse in
evangelio, quam est est, non non, quum saepissime dixerit: “Amen dico vobis.”
Quod ipse secundum Lucam exponens, quum praemisisset: “amen dico vobis, quia
nemo propheta acceptus est in patria sua,” consequenter adiunxit: “in veritate
dico vobis, quia multae viduae erant in diebus Heliae in Israel.” Apostolus
quoque iurabat, quum diceret: “Testis est mihi Deus,” et iterum: “Quotidie
morior per gloriam vestram, fratres.” Quae graeca exemplaria manifestissimam
iurationem esse ostendunt. Si enim per se malum esset iurare; profecto Dominus
non iurasset, quum tamen in veteri testamento legatur: “Quia iuravit Dominus,
et non poenitebit eum,” et rursum: “Iuravit Dominus David veritatem, et non
frustrabitur eum;” immo et praecepit in veteri testamento: “Redde Deo iuramenta
tua.” Quaedam enim prohibentur, quia per se mala sunt, ut furtum, adulterium et
huiusmodi, quae non sunt aliquatenus facienda. Quaedam vero prohibentur ex
causa, non quia per se mala sunt, sed quia, si fiant frequenter et multum, ex
his mala sequuntur, ut vinum per se [quidem]
malum non est, et tamen prohibet Apostolus dicens: “Nolite inebriari vino, in
quo est luxuria,” quoniam ex frequenti et immoderata potatione vini luxuria
generatur. Sic et iuramentum per se quidem malum non est, quum sit confirmatio
veritatis, sed tamen prohibetur ex causa, quoniam ex frequenti et incauta
iuratione periurium saepe contingit, sicut in Ecclesiastico legitur: “Vir
multum iurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo eius plaga.”
Quemadmodum ergo Paulus indulsit propter necessitatem discipulo suo, [videlicet] Timotheo, ut
utatur modico vino propter stomachum et frequentes infirmitates, sic profecto,
quum necessitas exigit, pro re vera, licita et honesta potest secure iurari,
quia cessante causa cessat effectus. Licet ergo debeatis esse viri perfecti,
ut, quantum potestis, iuramenti vinculum evitetis, volentes tamen indemnitati
vestri monasterii paterna sollicitudine
providere, ne propter defectum testium sui iuris sustineat laesionem, eius auctoritate, qui dicit in evangelio:
“Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, et, si
non audierit te, adhibe tecum duos vel tres testes, ut in ore duorum vel trium
testium stet omne verbum,” praesenti vobis pagina indulgemus, quatenus vos
et monasterii vestri conversi possitis in causis eiusdem, deficientibus aliis
testibus, pro ipso perhibere testimonium veritati. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XII. Kal. Apr. Ao. IX.
1206.]
|