CAP. XXVII.
Iuramentum contra utilitatem ecclesiasticam praestitum non
tenet.
Idem Episcopo Ameliensi.
Sicut
nostris est auribus intimatum, ecclesia dudum
Tudertina vacante ipsius canonici, et venerabilis
quoque frater noster episcopus Tudertinus
cum eis, dum esset in minoribus ordinibus constitutus, iuramenta quaedam in
damnum episcopalis iuris fecerunt, priusquam de pontificis electione tractatus
aliquis haberetur, †quae utrum servari
debeant, quum ex eis praesertim contingeret reditus episcopales minorari,
tanquam vir providus et discretus olim nos idem duxit episcopus consulendos.
Nos ergo saluti eius paterna volentes sollicitudine providere, Pro
iuratione incauta imponi fecimus episcopo poenitentiam congruentem. Et nihilominus attendentes, quod iuramentum
non, ut esset iniquitatis vinculum, fuerit institutum, et Quia non
iuramenta, sed periuria potius sunt dicenda, quae contra utilitatem
ecclesiasticam attentantur, fraternitati
tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus personaliter ad ecclesiam Tudertinam accedens ab ipsis canonicis
inquiras super praemissis diligentius veritatem, et, si ea, quae dicta sunt superius, inveneris esse
vera, quod in damnum episcopalis iuris repereris taliter attentatum, nostra suffultus auctoritate in statum
debitum appellatione remota reducas, faciens
quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari.
|