CAP. XXIX.
Movens bellum iniustum compellitur restituere, quae per
violentiam occupavit, et eos absolvere, a quibus indebite iuramenta extorsit.
H. d. usque ad vers.: Iuramentum. – §. 1.: Non adstringitur quis iuramento ad
implendum quod iuravit, si ab alia parte non impletur, cuius respectu
praestitum est iuramentum.
Idem.
Sicut
†[oblatus dilecti filii I. de Cuter.
literartum nobis tenor expressit, nuper expertus est in se ipso quod fallax
huius vitae incunditas vix aut nunquam statu permaneat in eodem. Quanta enim ei
libentius quis inhaeret, tanto facilius labitur cum labente. (Et infra:) Quum igitur simus in eo loco constituti, ut secundum verbum propheticum
debeamus dissolvere colligationes impietatis et fasciculos deprimentes, ac
dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpere, discretioni
vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus] Si vobis constiterit, quod praedictus H. iniuste bellum moverit contra
I., ipsum H. monere attentius et
inducere studeatis, ut [et] terram ipsius et alia universa per
huiusmodi violentiam occupata sine
dilatione restituat conquerenti, eum a praestito sibi iuramento prorsus
absolventes. Quodsi monitis vestris forte
acquiescere noluerit, ipsum ad hoc, si praemissa veritate nitantur, [sublato cuiuslibet contradictionis et
appellationis obstaculo] cogatis per sententiam excommunicationis, et terram eius interdicti sententiae
supponentes. §. 1. Iuramentum autem, quod [idem]
I. ultimo se asserit praestitisse, si
de assensu factum est utriusque, eum non ligat, qui praestitit, dum ille, cui
praestitum fuerat, servare negligit quod promisit.
|