Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXIV.   DE IUREIURANDO.
      • CAP. XXXIV.   Si mulier iuravit, aliquem esse suum maritum, et succubuit, quia aliter non probavit, non datur, nec denegatur ei licentia cum alio contrahendi.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XXXIV.

 

Si mulier iuravit, aliquem esse suum maritum, et succubuit, quia aliter non probavit, non datur, nec denegatur ei licentia cum alio contrahendi.

 

Gregorius IX. Episcopo Cenomanensi.

 

Mulieri, quae in iure praestito iuramento asseruit, virum talem in ipsam per verba de praesenti matrimonialiter consensisse, probationes alias non habenti, viro ab eius impetitione per sententiam absoluto, non debes licentiam dare cum alio matrimonium contrahendi, ne auctor periurii videaris. Nec hoc ei dicimus prohibendum, ne forte, si falsum iuraverit, matrimonium contingat legitimum impediri; sed suae conscientiae est potius relinquenda.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License