CAP. VI.
Excipiens non videtur fateri ea, quae in exceptione
includuntur, et exceptio falsi potest etiam post sententiam opponi.
Idem. Monachis Farsensibus.
Quum
venerabilis frater noster I. Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris
R. tituli S. Anastasiae presbytero, et P. sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinali, quos sibi et R. procuratori
vestro concessimus auditores, ecclesiam sancti Viti [de Granica] cum suis possessionibus et [suis] pertinentiis petiisset, asserens, eandem ad se in spiritualibus
et temporalibus pertinere, idem [procurator],
nondum eiusdem episcopi intentione
fundata, praepropere sic respondit, quod, etsi dicta ecclesia dudum fuerit
ecclesiae Sabinensi subiecta, eam tamen non poterat episcopus vendicare, quam
ex permutationis causa Farsense monasterium obtinebat, ad hoc probandum quoddam
exhibens instrumentum, in quo contineri prima facie videbatur, quod Theodosius
episcopus cum suorum sacerdotum assensu praedictam ecclesiam sancti Viti pro
quibusdam ecclesiis et rebus aliis in cambium vestro duxit monasterio
concedendam. Ad haec [autem]
episcopus proposuit memoratus, intentionem suam per huiusmodi responsionem esse
fundatam. Quum enim pars vestra responderit, se dictam ecclesiam, ex
permutatione facta per Sabinensem episcopum obtinere, quam etiam publico nitebatur instrumento probare, confiteri per
consequens videbatur, se credere, quod dicta ecclesia tempore permutationis
pertinuit ad ecclesiam Sabinensem, quum permutatio inter contractus bonae fidei
computetur, nec cum alio, quam cum domino, vel cum eo, qui habebatur loco
domini, legitime valeat celebrari, †adiiciens,
quod, etsi confessioni [huiusmodi]
stare vellet, in quantum contra vos
facere videbatur, instrumentum tamen huiusmodi contra se minime admittebat,
quod nec tabellionis auctoritate, nec subscriptione testium dignoscitur esse
fulcitum. Sed ad hoc pars vestra respondit, quod, quum procurator id in modum
exceptionis obiiceret, non videbatur ex adversae partis intentione fuisse
confessus, quia iuxta legitimas sanctiones qui exceptione utitur non aestimatur
de intentione adversarii, cum quo agitur, confiteri, adiungens, quod, etsi
permutationis tempore coenobium Farfense crediderit dictam ecclesiam S. Viti ad
Sabinensem ecclesiam pertinere, praedictus tamen procurator ex certis causis
seu verisimilibus coniecturis credulitatem suam postmodum potuit taliter
informare, ut [nunc] crederet eandem ecclesiam ad Sabinensem
ecclesiam tunc temporis non spectasse. Porro memoratus episcopus ad
probandum, quod iam dicta ecclesia ad se in temporalibus pertinebat, quosdam
testes induxit, per quos nitebatur ostendere, quod tam dictam ecclesiam, quam
molendina, terras, et alia bona eius Sabinenses episcopi diutius possederunt,
de illis pro suae voluntatis arbitrio libere
disponendo. †[Quidam quoque testes ad
probandam praescriptionem ex vestra fuerunt parte producti; per quorum aliquis
vester procurator asseruit, sufficienter ostensum, quod a nonaginta annis
eandem ecclesiam cum molendinis et aliis bonis eius vestrum monasterium possederat
in quiete. Sed ad hoc pars episcopi respondebat quod etsi quidam testes de
nonaginta annis deponere videantur, quia tamen de iuris ordine tempora
schismatum, quae temporibus bonae memoriae Innocentii et Alexandri Romanorum
Pontificum intercessisse noscuntur, et de nostra indulgentia speciali episcopo
memorato concessa tempus Conradi quondam Sabinensis episcopi, quum propter eius
absentiam, qui pastoralem curam gessit in ecclesia Maguntinensi, et illorum
incuriam, quibus Sabinensis episcopatus diversis temporibus fuit cura commissa,
eiusdem episcopatus iura neglecta fuerint, debeant de computatione subduci,
quum eundem episcopum in eo statu quoad defendenda Sabinensis episcopatus iura
duxerimus reponendum quem habuit quando idem Conradus Sabinensis ecclesiae
praesulatum accepit, residuum temporis procul dubio ad legitimae
praescriptionis limitem minime pertingebat.] Super iis igitur et aliis propositis coram cardinalibus supradictis
deliberatione cum fratribus nostris habita, Intelleximus, supradictum episcopum
intentionem suam minime fundavisse per testium depositiones, vel procuratoris
supradicti responsionem, quia, sicut
praemissum est, exceptionem obiiciens de intentione partis adversae, non
intelligitur fuisse confessus, vel [etiam]
per instrumentum ex adverso exhibitum, quum in eo Theodosius episcopus, a quo
permutatio facta proponitur, non dicatur episcopus Sabinensis, quanquam in
transscripto, quo procurator utebatur, appositum fuerit “Sabinensis” per vitium
falsitatis. Licet autem nimis excesserit qui transscriptum illius instrumenti
falsavit, quia tamen delictum personae in damnum ecclesiae redundare non debet,
ac non solum ante sententiam, verum etiam post abiici potest exceptio
falsitatis, quum falsorum instrumentorum praetextu lata sententia usque ad XX.
annorum spatium valeat retractari veritate comperta, nolumus, ut per id
monasterio vestro praeiudicium generetur. Quia vero nobis constitit,
supradictam ecclesiam sancti Viti constitutam esse in dioecesi Sabinensi,
episcopale ius in omnibus [spiritualibus]
eidem episcopo adiudicavimus in eadem, illis duntaxat exceptis, quae per
authentica scripta ei noscuntur esse subtracta, quum per privilegium vel
praescriptionem legitimam nullatenus probaretur exempta. Verum quia dictus
episcopus, qui eandem ecclesiam vendicabat [sibi
quoad temporalia], munitum se [super
hoc] praescriptione legitima non ostendit, quanquam probaverit, episcopum
Sabinensem bona eiusdem ecclesiae aliquanto tempore possedisse, vos ab
impetitione episcopi quoad temporalia eiusdem ecclesiae sententialiter duximus
absolvendos. [Nulli ergo etc. Dat.
Viterbii II. Non. Aug. Ao. XII. 1206.]
|