CAP. VII.
Si exceptio iurisdictionis exclusiva, propter quam fuit
appellatum, probatur vera, iudex appellationis non debet de principali
cognoscere, sed supersedere. H. d. intelligendo, quod isti erant iudices
appellationis, et est notabilis intellectus. Panorm.
Honorius III. Abbati S. Huberti et sancti Martini Leodiensis.
Olim
†nostris fuit auribus intimatum, quod, quum
felicis recordationis Innocentius Papa praedecessor noster mandavisset
venerabili fratri nostro archiepiscopo Treverensi, ut compositionem inter
nobiles viros L. comitem de Los et W. de Hollandia crucesignatos Traiectensis
dioecesis super raptu nobilis mulieris uxoris eiusdem comitis, terris et rebus
aliis amicabiltiter initam faceret observari, dicto W. nitente contra
compositionem venire praedictam, et se ad appellationis diffugium convertente,
idem archiepiscopus appellationi eius non deferens, quam frivolam esse
decrevit, in praefatum W., qui alias erat vinculo excommunicationis adstrictus,
specialiter propter compositionem praedictam excommunicationis, et in terram
eius interdicti sententias promulgavit. Quumque postmodum dilectus filius G.
dicti comitis procurator nostras ad vos super exsecutione sententiarum ipsarum
literas impetrasset, et H. procurator praefati W. in audientia publice
contradixisset eisdem, venerabilis frater noster P. Albanus episcopus et
dilectus filius noster R. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis, quos
procuratoribus antedictis dedimus auditores, quia per ea, quae ab eisdem
fuerunt proposita coram eis, constitit manifeste, dictum W. excommunicationis
vinculo esse innodatum, procuratorem eiusdem W. ad impetrandum literas vel
contradicendum admittendum non esse sententialiter decreverunt, literis, quas
ad vos procurator dicti comitis impetraverat, absolutis. Nos quidem ad
instantiam procuratoris comitis saepe dicti alterius partis astutiam metuentis,
vobis dedimus in mandatis, ut in commisso vobis negotio iuxta formam in
praedictis literis nostris expressam, ratione praevia procedentes, literas
decerneretis carere viribus, si quas forte a nobis super praemissis pro ipso W.
in praeiudicium saepe dicti comitis per subreptionem contingeret impetrari,
quae plenam de praedictis non faciant mentionem. Nuper autem ex parte memorati
G. fuit propositum coram nobis, quod
literis praedicti praedecessoris
nostri Treverensi archiepiscopo praesentatis, idem excipiendo proposuit coram eo, quod auctoritate literarum ipsarum respondere minime
tenebatur, tum quia mortuo mandatore
exspiraverat iam mandatum, tum etiam, quia ultra duas diaetas extra suam
dioecesim trahebatur in causam contra
constitutionem concilii generalis. Et quia dictus archiepiscopus hanc
exceptionem admittere recusabat, idem W.
vocem ad nos appellationis emisit. †Sed
praefatus archiepiscopus, ipsius appellatione contempta, mandavit venerabili
fratri nostro episcopo Traiectensi, ut compositionem praefatam faceret per censuram
ecclesiasticam firmiter observari. Adiectum etiam fuit ex parte praedicti W.,
quod dictus comes appellationem frivolam mentiens antedictam, ad vos
excommunicatus exsistens, veritate tacita literas impetraverat supradictas.
Quare pro parte ipsius W. fuit a nobis humiliter supplicatum, ut, quum idem, ac
terra et alia bona sua sub apostolicae sedis protectione consistant, super hoc
sibi providere misericorditer dignaremur, non obstante sententia, quam
incurrerat cum Ludovico in Angliam transfretando, quum ipsum absolverimus ab
eadem. Nos igitur eidem ab excommunicationis vinculo absoluto providere
volentes, abbati S. Laurentii in Hostbroch et coniudicibus suis per nostras
dedimus literas in mandatis, ut, si rem invenirent taliter se habere, revocato
in irritum quicquid invenirent post appellationem huiusmodi attentatum, causam
audirent et fine debito terminarent; alioquin partes ad examen vestrum
remitterent, appellantem in expensis legitimis condemnantes. Porro
procurator partis adversae respondit, quod idem G. ultra duas diaetas extra
suam dioecesim minime trahebatur, quum ipse archiepiscopus terminum in tali
loco statuerit, qui remotus ab illo non erat ultra, quam provisum est per
constitutionem concilii generalis. †Adiecit
etiam eiusdem comitis procurator, quod saepe dictus W. auctoritate iam dicti
praedecessoris nostri alia est excommunicatione ligatus, de qua in literis ad
iam dictum abbatem S. Laurentii et eius coniudices directis nullam fecit
penitus mentionem. Quare petiit saepe dicti comitis procurator, ut eas ob
causas praedictas decerneremus irritas et inanes. Quia vero in tanta
contrarietate proponentium nobis de veritate non constat, Discretioni
vestrae mandamus, quatenus, si procurator dicti G. infra tres menses post primum terminum, sibi super hoc assignatum a
nobis, probare potuerit exceptionem, quam coram archiepiscopo proposuit
saepe dicto, videlicet mandatum re
integra exspirasse, vel se in causam trahi ultra duas diaetas contra
constitutionem concilii generalis, seu
etiam ipsum comitem de Los excommunicatum fuisse tempore, quo nostras ad vos
literas impetravit, prout eiusdem W. procurator exposuit coram nobis, vos
appellationem dicti G. legitimam decernentes, negotio supersedere curetis. Procuratore vero saepedicti W. deficiente in
exceptionum probatione dictarum, vel ipso comite sufficienter probante, dictum
W. tempore literarum impetratarum pro eo excommunicatione alia ab ea quam in
Angliam transfretando incurrit, fuisse ligatum, vos, literis ad abbatem S. Laurentii
et eius coniudices obtentis nequaquam obstantibus in negotio ipso iuxta formam
vobis traditam, appellatione postposita procedatis, nullis literis obstantibus,
si quae apparuerint harum tenore tacito a sede apostolica impetratis.
|