CAP. VIII.
Pro defensione suae ecclesiae potest quis opponere
exceptionem excommunicationis, periurii, vel aliam legitimam exceptionem, nec
per replicationem excommunicationis vel periurii repelli potest.
Idem Archidiacono Translig. et Officiali, et I. Canonico
Turonensi.
Dilecti
filii S. et P. ac G. canonici ecclesiae sanctae Mariae Gratiacensis transmissa
nobis petitione monstrarunt, quod, quum M. canonicus eiusdem ecclesiae Bituricensis dioecesis ipsos coram decano et magistro Herveo canonico
Altissiodorensi delegatis a nobis traxisset in causam, super eo, quod se
opponunt electioni a quibusdam canonicis Grandensibus factae de ipso in priorem
ecclesiae supradictae, et iidem
proposuerunt coram praefatis iudicibus,
quod dictus M. non debebat audiri, eo, quod excommunicatus erat et periurii
crimine irretitus. Quumque dictus M. praefatis G. et P. periurium, et S.
excommunicationem in modum exceptionis et replicationis obiiciens, per hoc eorum exceptionem elidere
niteretur, procurator eorum proposuit, quod, licet iudices praefato M. ad probandam replicationem suam terminum
assignassent, eius tamen super
hoc probatio recipi non debebat, quia, etsi obiectum praefatis canonicis
periurium probaretur, non essent tamen
propter hoc a defensione suae ecclesiae repellendi. Adiecit etiam, quod contra
excommunicationem dicto M. in modum exceptionis obiectam excommunicatio
supradicti S. replicari non poterat cum
effectu, tum quia suae absolutionis literis ostendebat, tum quia exceptio
ipsi M. opposita et probata eundem repelleret ab agendo, replicatio vero saepe
dictum S. nequaquam a defendendo repelleret, si etiam probaretur. †Quare petebat, ut, omissis huiusmodi
replicationis probationibus, in quibus etiamsi probaretur, labor, ut
praeostensum est, consumeretur inanis, probationes reciperent, quas ad
probandum obiecta ipsi M. ducerent producendas. Ipsi vero iudices
interlocuti fuerunt, quod prius probationes reciperent super replicatione
praemissa, propter quod ad nostram fuit audientiam appellatum. Quocirca discretioni vestrae mandamus, quatenus,
si res ita se habet, revocato in irritum etc.
|