CAP. X.
Excommunicationis exceptione non obstante, valet rescriptum
impetratum in causa appellationis, licet de excommunicatione lata post
appellationem a gravamine non faciat mentionem. Hoc dicit, et secundum hoc est
casus notabilis et singularis, per quem forte posset colligi una regula, quod
de innovato post appellationem etiam ab interlocutoria non est necesse in
rescripto facere mentionem. Panorm.
Idem Decano Linconiensi.
Dilectae
in Christo filiae priorissa et conventus de Campessia nobis significare
curarunt, quod, quum inter ipsas ex una parte, et priorem et conventum de
Buccelleia ex altera super quibusdam decimis et rebus aliis, pro quibus
conveniebantur ab illis coram abbate S. Benedicti et eius collegis, auctoritate
apostolica quaestio verteretur, et ipsae ad nos ex sufficienti gravamine
appellassent, ac nuncium suum ad appellationem miserint prosequendam, praefati
iudices postmodum tulerunt excommunicationis sententiam in easdem. Nostris ergo
literis super appellatione praefata, non facta mentione de excommunicatione,
per eundem nuncium ad priorem de Angles et suos coniudices impetratis, pars
adversa ex eo se appellasse proponens, quod ipsi iudices exceptionem
excommunicationis praedictae contra ipsas ab eadem parte propositam admittere
denegarunt, ad priorem de Gernemoe et suos coniudices nostras super hoc literas
impetravit. Coram quibus ex
parte ipsarum fuit excipiendo propositum, quod, quum post appellationem
legitimam dicta sententia lata fuerit, et cuilibet excommunicato defensionis
auxilium competere dignoscatur, memorati iudices exceptionem partis contrariae,
sicut nec debebant, admittere noluerunt. Sed quum dictus prior de Gernemoe et
coniudices sui talem exceptionem non reciperent earundem, ipsae ad nostram
audientiam appellarunt. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, revocato in
statum debitum quicquid post huiusmodi appellationem inveneris attentatum, in
eodem negotio iuxta prioris mandati nostri ad praefatum priorem de Gernemoe et
coniudices suos directi tenorem praevia ratione procedas.
|