CAP. II.
Duobus modis summatur, primo sic: Taciturnitas praelati non
nocet ecclesiae, donec sit praescriptum. Secundo sic: In rebus invasis non
currit praescriptio. Ioan. Andr.
Ex registro Gregorii Italiae Patriciae.
Nihil
prodest †gloriosissima sanitas et pulchritudo in corporis superficie, si
vulnus latet intrinsecus. Atque illa magis cavenda est discordia, cui
satellitium pax praebet exterior. Illud vero, quod in epistolis praedictis
revocare in memoriam nostram excellentia vestra studiose contendit, sciat
scriptum vobis, Nihil cum
scandalo, nihil cum forali strepitu vobiscum nos velle de causis pauperum
definire, hoc nos et vobis scripsisse meminimus, et scimus, nosmet
ipsos iuvante Domino a causarum litigiis ecclesiastica moderatione compescere,
atque secundum apostolicum illum sensum rapinam bonorum nostrorum cum gaudio
sustinere. Sed illud vos scire
credimus, taciturnitatem atque patientiam nostram futuris post me pontificibus
in rebus pauperum praeiudicium non facturam. [Unde et nos, explentes etc.]
|