CAP. XII.
Subditus non praescribit obedientiam contra
praelatum.
Idem de Costa et de S. Donato Prioribus.
Quum
non liceat a capite membra recedere, non sufficimus admirari, quod, sicut
referente venerabili fratre nostro
Bracharensi archiepiscopo nobis est intimatum, licet ecclesiae vestrae in
ipsius sint dioecesi constitutae, vos tamen, nullum exemptionis privilegium praetendentes, obedire sibi tanquam
episcopo vestro contumaciter recusatis. Ideoque †quum crimen ariolandi sit repugnare, et scelus idololatriae nolle
acquiescere, sustinere nolentes, quod subditi praelatis suis non obediant, ut
tenentur, de communi fratrum nostrorum consilio per apostolica scripta
mandamus et in virtute obedientiae
districte praecipimus, quatenus praefato archiepiscopo et ecclesiae
Bracharensi obedientiam et reverentiam debitam, sicut alii clerici suae
dioecesis faciunt, de cetero sine
contradictione qualibet impendatis, praescriptione temporis non obstante. Alioquin sententiam quam idem in vos vel
ecclesias vestras propter hoc rationabiliter tulerit, ratam habebimus, et
faciemus auctore Deo inviolabiliter observari. [Dat. Lat. XII. Kal. Aug. 1199.]
|