CAP. XV.
Praelatus inferior potest praescribere in certis ecclesiis
suae dioecesis totum ius episcopale; subducitur tamen de praescriptione tempus,
quo vacavit ecclesia cathedralis.
Idem Heliensi et Roffensi Episcopis.
Auditis
et intellectis meritis causae, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Vigorensem episcopum, et dilectum filium abbatem de Hevescam
super ecclesiis in valle de Hevescam constitutis,
quas episcopus asserit ad se dioecesana lege spectare, abbas autem eas esse ab
eius iurisdictione prorsus exemptas, †cognovimus
evidenter, ecclesias istas per privilegia Pontificum Romanorum non esse ab
episcopali iurisdictione subtractas, nisi forte vallis de Evesham sit ille
locus, quem a duobus regibus, Kenredo videlicet et Offa, libertate donatum
bonae memoriae Constantinus Papa libertate donavit, sicut in ipsius privilegiis
continetur. Verum tanto tempore probantur per testes ab abbatibus de
Hevescam pleno iure possessae, ut videantur in eis episcopale ius legitime
praescripsisse, †nisi forte per tantum
temporis Wigorniensis ecclesia interim vacavisset, ut tempore vacationis
subducto praescriptio minime sit completa. [Licet autem utrinque sit in causa conclusum, quia tamen utraque pars
necessariam, ut asserit, probationem amisit, nos attendentes, quod utraque
ecclesia fungitur vice minoris, aequitate pensata utramque restituimus contra
reliquam ad probandum rationem omissam, ne alterutra propter huiusmodi
negligentiam gravi iactura laedatur.] Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus,
inspectis privilegiis The. et Of. regum, quae abbas super praemissa libertate
asserit se habere, si per illa constiterit, quod vallis de Hevescam sit ille
locus, quem Coelestinus praedecessor noster libertati donavit, absolvatis Eveshamensem abbatem ab impetitione Wigorniensis episcopi super ecclesiis
memoratis, et adiudicantes illas abbati pleno iure subiectas, episcopo super
illis perpetuum silentium imponatis.
Quodsi abbas in hac probatione defecerit, audiatis probationes super tempore,
quo infra quadraginta annos sedes episcopalis vacavit, et, si per tantum temporis
vacasse constiterit, ut illo subducto non sit quadragenaria completa
praescriptio, vos in illis ecclesiis ius episcopale adiudicetis episcopo, et
super illo perpetuum silentium imponatis abbati. Si autem exceptionem huiusmodi
episcopus non probaverit, quia tamen interruptionem probavit circa processionem
pentecostalem in villa et ecclesia de Mortona, et receptionem ac procurationem
archidiaconi, nec non solutionem denariorum S. Petri in valle de Hevescam,
circa cognitionem quoque causarum matrimonialium, et capellani suspensionem in
praedicta villa de Mortona, et interdictum capellarum in praefata villa de
Hevescam, vos super his ius episcopale adiudicetis eidem, si tamen circa
suspensionem et interdictum huiusmodi infra quadraginta annos interruptio facta
fuit, in ceteris ei silentium imponentes, quae abbas praescripsisse probatur. [Quod si forte noluerint etc. Dat. III. Non.
Febr. 1205.]
|