CAP. XVI.
Non potest subditus contra superiorem visitationem aut
procurationem ratione visitationis debitam in se ipso praescribere, quamvis
alius in personam alterius praescribere posset utramque.
Idem Parisiensi Episcopo.
Quum ex officii sui debito Senonensem
provinciam visitaret venerabilis frater
noster archiepiscopus Senonensis, per Parisiensem dioecesim transitum
faciens, ad abbatis sancti Maglorii, prioris de Castres et quorundam aliorum
ecclesias eiusdem dioecesis necesse habuit declinare. A quibus quum
procurationem sibi debitam postularet, ipsi eam exactam inhumaniter negaverunt illam
solvere penitus contemnentes, ad suae negationis defensionem hoc solum
allegantes, quod non meminerint, se procurationem huiusmodi praedecessoribus
eiusdem archiepiscopi exsolvisse, sed
nec ab eis aliquando fuisse petitam. †Idem
vero archiepiscopus propter procurationem sibi minus rationabiliter denegatam
illos auctoritate rescripti, quod super hoc a sede apostolica impetrarat, ab
officiorum exsecutione suspendit, eosdem postmodum, quoniam suspensionis
sententiam non servabant, vinculo excommunicationis adstringens, quod totum in
ipsius archiepiscopi literis perspeximus contineri, qui eandem sententiam
petebat auctoritate apostolica confirmari. Nos igitur praemissam
allegationem eorum nullam penitus reputantes, quum contra procurationem, quae ratione
visitationis debetur, praescribi nequiverit; quemadmodum nec contra
visitationem ipsam potest aliquo modo praescribi, etsi alius contra eum
praescribere posset utramque, fraternitati
tuae per apostolica scripta [praecipiendo]
mandamus, quatenus sententiam, quam in huiusmodi contemptores tam nostri auctoritate rescripti, quam
de antiqua metropolis consuetudine tulit archiepiscopus memoratus, usque ad
satisfactionem condignam per tuam
dioecesim facias inviolabiliter
observari, quia secundum legem divinam
non est os bovi trituranti claudendum, et, secundum Apostolum, “qui
spiritualia seminat, non est magnum, si metat carnalia, quum nemo cogatur suis
stipendiis militare.” Si quid enim aliud, quam superius fuerit allegatum,
contra intentionem archiepiscopi saepe
fati obiicere voluerint et probare, nos eis faciemus iustitiam exhiberi.
[Tu quoque etc. Dat. Lat. IV. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. V. 1202.]
|