CAP. XVII.
Qui alieno nomine possidet, non praescribit; nec etiam is,
qui proprio nisi habeat bonam fidem et iustum titulum, si praesumptio est
contra eum. Hoc dicit secundum Ioan. Andr. addita suppletione
Panormitani.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Si
diligenti †meditatione pensasses, quid
illa tabernaculi arca significet, in qua cum tabulis virga simul et manna sunt
iubente Domino recondita, nequaquam nos tibi scripsisse dure vel aspere
reputares, quum in pectore Romani Pontificis, qui universis ecclesiarum
praelatis praeesse Deo auctore dignoscitur, et virga correctionis et manna
debeat esse dulcedinis, ut altero foveat humiles et devotos, reliquo vero
rebelles feriat et puniat delinquentes. Hinc est, quod illius vulneribus
sauciati, quem Samaritanus duxit in stabulum, vinum adhibetur et oleum, ut,
nisi commonitionis et exhortationis oleo delinquentium vulnera foveantur, vinum
ecclesiasticae severitatis subsequatur. Licet igitur ex his, quae praemisimus,
contemptis monitis nostris et mandatis, quibus fraternitatem tuam nisi sumus
frequenter inducere, ut dilectum filium nostrum W. marchionem Massae iudicem
Calaritanum a iuramento fidelitatis absolveres, quod exhiberi tibi et ecclesiae
Pisanae fecisti, ut eo non obstante nobis et ecclesiae Romanae iuraret, non
solum asperitate verborum, sed exsecutione forsitan potuissemus in te procedere
ecclesiasticae disciplinae, Quum
iudicatus Calaritanus ad ius et proprietatem B. Petri pertineat, sicut tota
Sardinia nullo pertinet mediante, nec ex parte tua sit quidquam rationabiliter allegatum, quare tibi non licuit pro te vel ecclesia tua a
marchione Massae iudice Calaritano fidelitatis exigere iuramentum. (Et infra: [cf. c. 12. de foro comp. II. 2.]) Super alio vero articulo taliter
respondisti, quod ab eo tempore, quo fuisti assumptus ad praesulatus officium,
iuramentum fidelitatis pro sede apostolica ab ipsis iudicibus [Sardiniae] recepisti, sciens te per archiepiscopum Villanum pradecessorem tuum,
virum magnae aucturitatis et honestatis, qui longo tempore in curia Romana
exstitit cardinalis, ipsiusque plenius
novit consuetudines et statuta, et omnes antecessores tuos, qui fuerunt viri
magnae auctoritatis, sic de antiqua consuetudine tenuisse pariter et fecisse,
quum nihil tibi vel ipsis hactenus ab apostolica sede fuisset obiectum. Nos igitur, his et aliis, quae dilectus filius magister Bondinus nuncius tuus proponere voluit, plenius
circumspectis, non. intelleximus, te vel ecclesiam tuam super hoc aliquo iure
subnixam, quo valeas a mandati nostri exsecutione
rationabiliter excusari, quum
auctoritatem sedis apostolicae non ostendas, per quam a iudicibus Calaritanis
tu et antecessores tui fidelitatis exigeretis iuramenta, nec praescriptione
aliqua muniaris, quum secundum confessionem tuam non ecclesia Pisana vel tu
fueris in quasi possessione iuris exigendi huiusmodi iuramentum, quod per sedem apostolicam ab ipsis
iudicibus receptum fuisse fateris, per quod constat, ecclesiam Romanam semper
in quasi possessione fuisse, quum pro ea ministerio tuo et antecessorum tuorum
exactum fuerit et praestitum iuramentum, et is etiam possidere dicatur, cuius nomine
possidetur. Si vero dicatur, quod nomine tuo et antecessorum tuorum, et non
nomine nostro et ecclesiae Romanae fuerit iuramentum exactum, posset inferri,
quod iuramentum praestitum de conservando iure et honore sedis apostolicae
fuerit violatum. Unde licite retineri non posset, quod contra iuramentum
huiusmodi fuerit scienter obtentum, quia etiam secundum hoc locum praescriptio
habere non posset, quum in praescriptione rerum ecclesiasticarum bona fides et
iustus titulus exigantur. Et si etiam locum potuisset habere praescriptio, non
credimus, centenariam praescriptionem, quae sola currit adversus Romanam
ecclesiam, posse probari. [Verum
quia etc. Dat. Rom. ap. S. Petr.
II. Non. Maii Ao. IX. 1206.]
|