CAP. XVIII.
Abbas in capellis praescribere
potest iura episcopalia; obtinet tamen in his solis, quae praescripsit. H. D.
quoad titulum.
Idem Episcopo Lucano.
Quum olim, frater episcope, cum dilectis filiis abbate et monachis sancti Salvatoris de Ficheto super plebe Salamazanae
et adiacentibus capellis ipsius in nostra praesentia litigando, institutionem [clericorum] in eis et alia ad ius episcopale
pertinentia vendicares, ad fundandam intentionem tuam ius commune principaliter
allegabas, cuius auctoritate dicebas, universa spiritualia in praedictis locis,
quae sunt in dioecesi tua constituta, ad te tanquam ad dioecesanum episcopum
pertinere, arbitrium praeterea super hoc promulgatum a bonae memoriae Pistoriensi episcopo, et
archipresbytero ac primicerio Lucanis †a partibus electis allegans, quod ab utraque parte fuerat communiter approbatum [in quo continetur expresse, ut postquam in
eadem plebe conversus quisquam in plebanum electus fuerit ab abbate, Lucano
episcopo praesentetur, ab ipso confirmationis gratiam recepturus, et
promissurus eidem cum suis presbyteris sub hac forma obedientiam manualem, ut
ad synodum, capitulum et etiam litanias ad ecclesiam S. Martini cum populo suo
vadat, et episcopo in annua procuratione ac de quarta respondent decimarum, et,
quum necesse fuerit, ei subministret auxilium, et servet eius sententiam
interdicti latam in populum Ficheclensem, et si plebanus vel presbyteri sui
Lucanam ecclesiam forsan offenderent in iis, quae in arbitrio continentur, et
abbas semel vel bis requisitus infra XX. dies offensam non faceret emendari,
liceret Lucano episcopo pro illa culpa eos tanquam suos presbyteros iudicare.]
Ad elidendam autem intentionem tuam
abbas praedictus felicis
recordationis Gregorii VII. Papae
praedecessoris nostri privilegium exhibuit, quod praedictum arbitrium multo
videbatur tempore praecessisse, per quod tam Ficheclense monasterium,
quam plebs et capellae praedictae videbantur libertati donatae. †[In ipso siquidem continetur, quad iam dictus
praedecessor noster ecclesia de Salamazano cum capellis adiacentibus monasterio
memorato concessis instituit, ne quis archiepiscopus vel episcopus locum ipsum
seu plebem et capellas praedictas molestare audeat, vel presbyteros ab abbate,
qui pro tempore fuerit, inibi constitutos excommunicare vel etiam iudicare, sed
sub tutela et immunitate ac iudicio Romani Pontificis consistentes omnipotenti
Deo secure deservire procurent.]
Aliorum quoque Romanorum Pontificum, Urbani
scilicet, Paschalis, Calixti, Eugenii, Anastasii, Adriani, Alexandri et Lucii dictus abbas privilegiis utebatur post
arbitrium promulgatum obtentis, qui libertatis privilegia sibi concedere
videbantur. †[Sic enim in
singulorum privilegiis inter cetera reperitur: “Sancimus etiam, ut nec episcopo
nec archiepiscopo cuiquam aut eorum ministris liceat locum ipsum,” scilicet
monasterium Ficheclense, “vel eius monachos aut adiacentes ecclesias de
Salamazano cum capellis suis, vel presbyteros ab abbate constitutos ibidem
praeter Romani Pontificis conscientiam excommunicare aut supponere interdicto.”
Proposuit praeterea dictus abbas, quod etsi praedicta ad se de communi iure
spectarent, super iis tamen tam ipsum quam monasterium suum legitima constabat
praescriptione munitum. Per testes quoque suos et partis tuae, qui coram
dilecto filio priore sancti Fridiani Lucani de mandato nostro fuerant utrinque
producti, dicebat esse probatum, quod super praemissis omnibus monasterium suum
per quadraginta annos et amplius pacifica fuerat possessione gavisum, allegans
insuper, per arbitrium saepedictum nullum potuisse monasterio praeiudicium
generari, tum quia maior et sanior pars capituli eiusdem loci nullatenus
compromissioni memoratae consenserat, tum etiam quia Romanae sedis auctoritas,
ad quam monasterium et ecclesiae pertinebant, accessisse minime probabatur. Ad
haec autem ex parte tua exstitit sic responsum, quod privilegio Gregorii Papae,
utpote manifeste suspecto, fides adhibenda non erat. Nam in ea sui parte
inveniebatur abrasum, in qua vis quaestionis exsistit, ubi videlicet fit mentio
de capellis. Sed nec per alia privilegia proponebas eundem abbatem aliquod
debere commodum reportare, quum illa viderentur per subreptionem obtenta, quum
de praedicto arbitrio a partibus approbato, quod in rei iudicatae auctoritatem
transierat, nullam faciat mentionem; adiiciens insuper, te non posse
praescriptionis obiectu ab adversa parte repelli, quia, licet quidam testes
deponant, se a quadraginta annorum, tempore recordari, et adiiciant, se vidisse
monasterium super iis, quae ad ius episcopale spectant, in praedictis locis
libertate gavisum, per depositiones tamen huiusmodi de quadraginta annorum
possessione continua non fit fides, quum haec duo concurrere satis possint, ut
et testes a quadraginta annorum tempore recordentur, et a decennio citra
duntaxat monasterium ipsum in possessione viderint praedictorum. Sed hoc
frivolum pars altera reputando respondit, quod etsi testes aliqui verbis dubiis
sic utantur, plures tamen testes sunt, qui aperte testantur, se a quadraginta
annis et ultra monasterium memoratum in continua praedictorum omnium
possessione vidisse. Contra quod pars tua proposuit replicando, quia, licet de
quadraginta annorum praescriptione constaret, tempus tamen schismatis, quod in
Lucana ecclesia intervenisse per testes erat ostensum, debebat merito de
computatione subduci. E contra parte altera respondente, quod, licet de
schismate, quod intercesserat, fuerit facta fides, quum quanto tempore
duraverit minime sit ostensum, et potuerit modico tempore duravisse, propter
hoc tamen praescriptionis obiectio non poterat efficaciter impediri, praecipue
quum per plures testes quadraginta quinque annorum praescriptio sit probata.]
Nos igitur, his et aliis, quae coram
nobis utrinque fuere proposita, perspicaciter intellectis, Quia praedictus abbas sufficienter
ostendit, monasterium suum super institutionibus, destitutionibus, et
ordinationibus plebani et clericorum, baptismo, poenitentia in levioribus
culpis, sepultura, decimarum perceptione ac divinis officiis celebrandis tam in
plebe quam in capellis etiam praedictis, in excommunicando atque
interdicendo, et etiam absolvendo legitima praescriptione munitum, abbatem
ipsum ab impetitione tua super iam dictis articulis de consilio fratrum nostrorum
duximus absolvendum, super illis tibi perpetuum silentium imponendo, super
aliis omnibus, quae ad ius episcopale spectare noscuntur, iuxta tenorem
arbitrii eundem abbatem quoad plebem et capellas praedictas sententialiter
condemnantes. [Nulli ergo etc.
Dat. Ferentini II. Kal. Nov. Pont. nostr. A. XI. 1208.]
|