CAP. VIII.
Retractatur sententia praetextu iniquae consuetudinis lata
contra ecclesiam.
Idem T. et Clericis S. Anastasiae Veronensis.
Quum
causa, quae vertitur inter vos, et G. et A. laicos super domo quadam eis ab archipresbytero
vestro vendita, ad examen dilecti filii nostri I. basilicae XII.
Apostolorum presbyteri cardinalis, tunc apostolicae sedis legati delata
fuisset, post appellationem ad nos interpositam, et receptas inducias, quoniam
infra terminum tibi, fili T., ad eam prosequendam praefixum iter ad nos
veniendi non arripueras, contra te sententiam proferens memoratis G. et A.
praetaxatam domum secundum Veronensis civitatis consuetudinem adiudicare
curavit. Deinde quum causa fuisset ad nos per appellationem delata, Brixiensis
episcopus delegatus a nobis sententiam contra vos, spreta forma canonum,
secundum eandem consuetudinem, sicut praefatus legatus fecerat, promulgavit.
Nos autem, quum tandem utraque pars nostro se conspectui praesentasset,
diligentius considerantes, quod, licet usus vel consuetudinis non minima
sit auctoritas, nunquam tamen veritati aut legi praeiudicat, praescriptam
sententiam de communi fratrum nostrorum consilio revocavimus, et vos ab
impetitione absolventes illorum, vobis et ecclesiae vestrae domum auctoritate
apostolica adiudicavimus supradictam.
|