CAP. XI.
Sententia divortii in causa matrimoniali rite lata, ad solum
coniugis confessionem asserentis contrarium non revocatur, sed interim ei
statur, donec legitime de contrario doceatur. Ita summatur, ut aliquid de novo
afferat, Panorm.
Idem.
Consanguinei
E. latricis praesentium, sicut nobis tuis literis intimasti, productis
in iure sub examine tuo testibus, compaternitatem
inter ipsam et virum suum legitime probaverunt ita, quod inter eos sententiam
divortii protulisti. Praedicta vero
E., quum sit tibi postmodum confessa, quod eius commater in veritate ante
sententiam non fuisset, sed post separationem compaternitatem cum eo contraxit,
et tandem ad secundas nuptias convolavit. †Quia igitur reatum suum nunc cognoscens
consilium nostrum super hoc exspectat, tu etiam a nobis in hoc postulasti responsum, Fraternitati tuae praesenti pagina respondemus, quod propter solam confessionem mulieris non est
recedendum a sententia per iudicium ecclesiae rationabiliter promulgata, nisi forte legitime in contrarium probaretur. Ad ultimum vero eidem mulieri delictum suum tibi confessae poenitentiam
illam iniungas, quam iuxta qualitatem personae et quantitatem excessus ei
videris imponendam.
|