Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXVII.   DE SENTENTIA ET RE IUDICATA.
      • CAP. XII.   Si Papa contra pronunciationem suam confert beneficium, hoc tacito subreptitia dicitur collatio, et non tenet.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XII.

 

Si Papa contra pronunciationem suam confert beneficium, hoc tacito subreptitia dicitur collatio, et non tenet.

 

Innocentius III. Archidiacono et Sacristae Magalonensibus.

 

Quum olim, [sicut accepimus,] bonae memoriae Magalonensis episcopus [habito dilectorum filiorum P. de Agrifolio archidiaconi et B. prioris claustralis assensu, dilectum filium nostrum] P. de Castro novo, ad vacantem archidiaconatum eiusdem ecclesiae nominasset, praeposito, ut nullus ibi, nisi prius duplici sibi voce concessa, institueretur per appellationem interpositam inhibente, episcopus [tum quia contra antiquam Magalonensis ecclesiae consuetudinem et commune ius canonum esse dicebat, aliquem sibi vocem duarum personarum in eadem ecclesia vendicare, tum quia ex indulgentia felicis memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri, quam in capitulo praesente praeposito legi fecit, sibi probabat indultum, ut vacantem archidiaconatum vel sacristiam, si contra personam ab ipso nominatam aliquod rationabile et canonicum non posset legitime obiici et probari, non obstante contradictione vel appellatione conferret,] dictum P. de archidiaconatu per suum annulum investivit in locum archidiaconi corporaliter illum inducens. Praepositus vero indignationis stimulis agitatus alium ad eundem archidiaconatum [postmodum] nominare praesumpsit. †Cuius facti occasione quum tam praepositus, quam praefatus P. apostolico se conspectui praesentassent, [et nos in minori tunc officio constitutos, et dilectos filios nostros B. tit. sancti Petri ad Vincula, et bonae memoriae M. tit. sancti Ioannis et Pauli presbyteros cardinales recepissent in suis quaestionibus auditores, praeposito obiiciente institutionem episcopi post appellationem, et contra definitionem felicis recordationis Alexandri Papae praedecessoris nostri, et a suspenso factam cassari debere: a praedicto P. (sicut asserit) ad singula fuit hoc modo responsum, scilicet, quod appellationem ipsam nullius constabat esse momenti, tum quia a suspenso fuerat appellatum, quod in continenti se velle probare dicebat, quare illius non intererat appellare, et contra dictam indulgentiam appellatio interposita non tenebat; tum quia causam in iure prohibitam, scilicet duplicis vocis vel dignitatis, quae nulli quantumlibet exercitatae personae secundum canonicas sanctiones debet committi, in forma appellationis, expressit: unde tali appellationi non fuisse deferendum, ex consultatione felicis memoriae Alerandri Papae probabat, nec constitutionem Henrici quondam Albanensis episcopi, cuius obtentu dignitatem prioris maioris usurpaverat, illi posse patrocinari firmiter asserebat, quum in ipsa evidentius exprimatur, ne deinceps prior maior in Magalonensi ecclesia haberetur; unde sequebatur, nec praepositum, nec alium dignitatem illam sibi posse aliquatenus vendicare, praesertim quum ibi contineatur expresse, quod praepositus non dignitatem prioris, sed curam circa correctionem excessuum et erratorum debeat duntaxat habere. Si enim dignitatem vellet intelligi, ubi curam apposuit, dignitatis vocabulum expressisset, sicut ex consultatione dicti Alexandri Papae praedecessoris nostri comprobari dicebat. Ex verbis autem ipsius constitutionis monstrabat, ipsum praepositum dictam curam de manu episcopi accipere debuisse. Ceterum ex literis episcopi super hoc conquerentis evidenter liquebat, praepositum non tanquam Aaron a Deo vocatum, sed a se ipso exortum sibi impudenter honorem sumpsisse. Unde, quum privilegium mereatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, tam nomine episcopi quam suo super hoc ei perpetuum silentium imponi petebat, proponens, quod dignitas memorata non nisi sacerdotali fungenti officio de iure et antiqua Magalonensis ecclesiae consuetudine fuerat conferenda; praepositum vero tam debilitate quam deformitate corporis impediente ad sacerdotium promoveri non posse affirmabat instanter, dicens partem episcopi, utpote maiorem et saniorem, non obstante unius appellatione, merito secundum Lateranense concilium obtinere; insuper allegans, eum praeposi­tum appellationi renunciasse spontaneum interiectae. Quum enim taliter appellasset, ut nullus, nisi duplici sibi voce concessa, archidiaconus deberet institui, et ipse ad institutionem alterius procedere attentaret, contrario actu convincebatur secundum consultationem bonae memoriae praedecessoris nostri Urbani Papae ab appellationis officio recessisse. Ad definitionis autem articulum taliter respondebat, asserens episcopum secundum tenorem definitionis rationabiliter processisse, adiiciens etiam, quod praepositus ecclesias sancti Firmini et de Maurino retinendo contra ipsam definitionem fecerat manifeste, et ideo eius auxilium de iure non poterat invocare. Ad suspensionis obiectionem ex adverso dicebat, quod episcopus prius legitime appellavit, et ideo sententia post lata nullatenus tenebatur adstrictus, proponens etiam, conditionalem et ad tempus latam fuisse sententiam interdicti, scilicet, donec apostolicis obediret mandatis. Unde quum ante dictam institutionem sedis apostolicae iussionibus paruisset, tam civilis quam canonici iuris censura indubitanter fuerat absolutus, praesertim quum ille, qui eum suspenderat, ipsi ut plene absoluto in omnibus communicare minime dubitaret. Ad ultimum concludebat, quod, etsi vere suspensus esset episcopus memoratus, tamen a praeposito hoc ei non posset opponi, quia, quum pro eodem suspensionis sententia notatus fuisset, morbo consimili laboranti omnis contra episcopum audientia debuit denegari, maxime quum ipsi episcopo tam in ecclesiasticis sacramentis, quam in ecclesiarum institutionibus saepe communicasset, et ideo ei notam suspensionis obiicere non valebat. Denique, si nihil horum parti suffragaretur episcopi, ad denegandam praeposito audientiam sufficere posse dicebat, quod tam per sententiam iuducis ordinarii, quam ipso iure eum excommunicationis vinculo innodatum esse, per episcopi literas evidentissime apparebat.] Tandem C. praedecessor noster, quod factum fuerat ab utraque parte pro sua voluntate cassavit sententiando pronuncians, quod aliquibus de provincia scriberet, ut tam episcopum quam personas ad ordinandum concorditer archidiaconum moneret, et, eorum forte monitis non admissis, hoc ipsi auctoritate apostolica exsequi non differrent. Post haec vero dictus praedecessor noster G., qui nondum ad diaconatus erat promotus officium, praeter conscientiam praefati Petri procuratoris episcopi apud sedem apostolicam tunc morantis, ipsum archidiaconatum contra pronunciationem suam contulit, sicut credimus, circumventus. Nos igitur inhaerentes vestigiis praedecessorum nostrorum, dicentium, sententiam Romanae sedis, quum aliquid fuerit subreptum, posse in melius communitari, quod de praedicto G. factum est, non obstante donatione, quam ab eodem episcopo in illusionem donationis apostolicae nuper dicitur recepisse, de [communi] fratrum nostrorum consilio in irritum revocamus, et ei, licet absenti, quum de subreptione liquido constet, super dicto archidiaconatu perpetuum silentium imponentes, vobis praesentium auctoritate praecipiendo mandamus, quatenus nullius contradictione vel appellatione obstante infra unius mensis spatium post harum susceptionem saepe dictum archidiaconatum de persona, cui nihil de canonicis obviet institutis, plena omnium vestrum, qui praesentes fuerint in ecclesia, interveniente concordia, ordinare curetis. [Alioquin etc. Dat. Rom. VI. Id. Iun. 1198.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License