CAP. XIV.
Sententia contra actorem lata, nihil iniqui continens, venit
in causa appellationis confirmanda, licet per attestationes videatur pro actore
fuisse probatum, dummodo pro sententia concurrant praesumptiones. De quibus hic
in litera, et secundum hunc intellectum est hic casus singularis valde.
Idem canonicis Novariensibus.
Causam,
quae inter vos et dilectum filium A. Siccum clericum super praebenda Novariensis
ecclesiae vertebatur, quae quondam fuit venerabilis fratris nostri
Novariensis episcopi, de qua se dicebat idem Albertus per bonae memoriae C.
Papam praedecessorem nostrum fuisse per annulum investitum, coram nobis diutius
ventilatam venerabili tandem fratri nostro Laudensi episcopo de consensu
partium appellatione remota commisimus
terminandam, qui, sicut ex literis ipsius accepimus, utriusque rationibus
plenius intellectis, pro
vobis contra dictum A. diffinitivam sententiam promulgavit, a qua fuit ad
nostram audientiam appellatum. †Dicto igitur Alberto et magistro I. et V.
procuratoribus ecclesiae vestrae in nostra propter hoc praesentia constitutis,
idem Albertus probare multipliciter nitebatur, sententiam ipsam inique latam
fuisse, ac propter hoc debere non immerito retractari, dictis procuratoribus
vestris defendentibus sententiam et eam petentibus confirmationis nostrae
praesidio communiri. Nos igitur, auditis quae fuerant hinc inde proposita et
diligentius intellectis, habito [etiam]
cum fratribus nostris super hoc diligenti tractatu, Licet ex
parte ipsius A. fuisset propositum, quod contra formam mandati nostri dictus
episcopus sententiam promulgavit, sicut per attestationes nitebatur probare,
quia tamen iudicis animus non semper ad unam probationis speciem inclinatur, et
ipsa sententia nihil continebat iniquum, et eidem iudici de communi partium
assensu fuerat causa appellatione remota commissa, qui, ut sententiam ferret post examinationem causae,
ab utraque parte fuerat requisitus, sententiam ipsam de fratrum nostrorum
consilio auctoritate apostolica curavimus confirmare, ac eam per
venerabilem fratrem nostrum Portuensem episcopum diffinivimus observandam [etc. Dat. Lat. VI. Id. Dec. 1198.]
|