CAP. XV.
Si sententia praecipit aliquid fieri ad certum terminum,
tempus decendii ad appellandum currit a tempore sententiae, non autem a die
finiti termini. Hoc primo. Quadrimestre tempus, quod a lege datur condemnatis
in personali, potest a iudice ex
causa arctari, et sponte terminum arctatum recipiens non potest post decendium
appellare, licet non constet, iudicem ex causa terminum abbreviasse. Hoc
secundo. Ab exsecutione sententiae non appellatur, nisi in exsecutione modus
excedatur. Hoc tertio d. evacuando medullam cap. secundum Panorm.
Idem Constantiensi Episcopo.
Quod
ad consultationem (Et infra:) Quia a nobis similiter postulasti, utrum appellationi
sit clerici deferendum, qui purgationem indictam sibi per sententiam, et ad
ipsius receptionem terminum competentem, puta viginti dies vel amplius, sine
contradictione recipiens, et ad diem veniens consequenter appellat, causam non
exprimens appellandi, nec sit locus nisi suscipiendae purgationi et exsecutioni
sententiae, a cuius prolatione et purgatione iniuncta ultra decendium dicitur
effluxisse, taliter duximus respondendum, quod, quum post decem dierum spatium
sententia in auctoritatem rei transeat iudicatae, qui ad provocationis
subsidium infra id temporis non recurrit, appellandi sibi aditum denegavit,
quum per hoc videatur per interpretationem iuris latae sententiae paruisse,
praesertim ubi causa non redditur appellandi. Sed nec exsecutionem ipsius
sententiae ideo convenit retardari, licet ad hoc agendum quadrimestre tempus
regulariter sit statutum, quia id arctari potest nonnunquam a sedente in medio,
et etiam prorogari. Et qui ab initio sponte recipit terminum breviorem,
imputari sibi potest et debet, quum ex hoc videatur amplius beneficium
contempsisse. Unde talis non audietur appellans: nisi forte adversus eum modus
exsecutionis canonicus excedatur. [Dat.
Lat. III. Id. Ian. 1199.]
|