CAP. XVII.
Ab eadem sententia potest appellare nedum reus victus, sed
etiam tertius, cuius interest; et poterit sententia quoad reum nil de suo iure
docentem confirmari, respectu vero tertii rationabiliter appellantis
infirmari.
Idem Astoricensi Episcopo, et Abbati sancti Isidori
Legionensis.
Quum
super controversia, quae inter venerabilem fratrem nostrum Auriensem
episcopum ex parte una,
et monasterium Cellae novae super statu ipsius ex altera vertebatur, pro
ipso episcopo diversae
sententiae latae fuissent, O. archidiaconus et nuncius venerabilis
fratris nostri Ovetensis episcopi ad apostolicam sedem accedens, per eas Ovetensem ecclesiam laesam
graviter querebatur, ad quam illud proponebat monasterium pertinere. (Et infra:) Postquam igitur haec
et similia nobis et fratribus nostris praefati cardinales fideliter retulerunt,
quia constitit nobis per legatorum literas, a duobus, quum tertius interesse
nequiverit, sicut ex ipsius etiam assertione tenuimus apud sedem apostolicam
constituti, fuisse processum, et contra ipsorum sententiam Quum ex
parte monasterii nihil rationabile fuerit propositum et ostensum, quare
sententia pro episcopo promulgata debuerit irritari, eam, communicato
fratrum nostrorum consilio,
quantum ad monasterium ipsum duximus confirmandam, †sibi perpetuum
hac in parte silentium imponentes. Ceterum, quia super appellatione Ovetensis
ecclesiae non potuimus elicere veritatem, causam ipsam vestro duximus examini
committendam; per apostolica
scripta Mandamus,
quatenus, si constiterit, appellationem pro ecclesia Ovetensi rationabiliter
interpositam, et ad eam prosequendam nuncium eius infra tempus legitimum
destinatum fuisse, exsecutio sententiae differatur, ne circa possessionem eandem
Ovetensis ecclesia detrimentum incurrat. Alioquin ea, sicut ius postulat, exsecutioni absque Ovetensis ecclesiae
praeiudicio demandetur, cui quae praemissa sunt non praeiudicant, quo minus
suam valeat consequi rationem, quum res inter alios acta non noceat regulariter
aliis iuxta constitutiones canonicas et civiles.
|