CAP. XVIII.
Si citatus ad sententiam ex legitima causa iudici ignota non
comparuit, tenet sententia eo absente lata, sed retractatur eo probante
legitimam absentiae causam. Si vero impedimentum probatur non plene, non
retractatur sententia, nisi prius doceat de ipsius iniquitate. H. d. et est
verus et not. intellectus secundum Panorm., quem alii doctores non dare
dilucidarunt.
Idem.
Quum
Bertholdus miles curiam suam sive fundum in Westhusen quondam P. militi
pignori obligasset, eodem P. sublato de medio A. nepos eius qui, successit
eidem, Argentinensis dioeceseos,
vacante ecclesia eiusdem loci in Westhusen, asserens, quod ius patronatus cum universitate transisset in
eum, D. clericum eiusdem dioecesis ad preces bonae memoriae C. Argentinensis
episcopi eiusdem loci archidiacono ad supra dictam ecclesiam praesentavit,
qui de consensu et voluntate episcopi ipsum instituit in eadem, in
possessionem eum induci faciens corporalem. Praedictus vero B. dominus fundi, asserens,
quod sibi retinuerat ius patronatus expresse, quum fundum obligaverat creditori, T. sacerdotem memorato episcopo
praesentavit, sed ipsum episcopus non admisit pro suae arbitrio voluntatis. Quum autem praefatus
episcopus viam fuisset universae carnis ingressus, dictus T. adversus memoratum D. super praedicta ecclesia coram
substituto electo deposuerit quaestionem, Remensis episcopus apostolicae
sedis legatus iudicibus negotium delegavit. Ad quem quum attestationes utrinque
receptas per partes postmodum remisissent, et, praefato D. cum suis
attestationibus accedente, dictus T. nec per se, nec per responsalem idoneum comparere
curaret, ipse attestationibus, sicut in ipsius literis perspeximus
contineri, diligenter inspectis clerici memorati, ipsum ab impetitione
saepe dicti T. sententialiter reddidit absolutum, eidem T. imponens silentium
super ecclesia memorata. Postmodum autem idem presbyter ad eiusdem
archiepiscopi praesentiam cum attestationibus suis infra breve tempus
accedens, iustam causam absentiae allegavit; archiepiscopus vero, praedicto
Argentino electo et dilectis filiis Altae silvae et Tudebernon abbatibus
dedit suis literis in mandatis, ut, si iustam absentiae causam ille ostenderet
coram eis, praedictam sententiam nullius decernerent esse valoris, et utriusque
partis attestationibus diligenter inspectis causam ipsam fine debito
terminarent; alioquin facerent sententiam, quam ipse tulerat, firmiter observari. Verum dicto electo et
praefatis abbatibus committentibus aliis vices suas, ipsi subdelegati testes
super praedicto articulo receperunt, a quibus dictus clericus vocem ad nos
appellationis emisit. Licet autem, quum utraque pars cum attestationibus
signatis sigillis iudicum praedictorum ad nostram praesentiam accessisset,
iustam causam absentiae minus sufficienter presbyter probavisset, ne tamen
praeiudicaret opinio veritati, volentes in veritate procedere, quum Christus
sit veritas, dilectum filium R. S. Mariae in Dominica diaconum cardinalem eis concessimus
auditorem. Qui quum nobis omnia, quae coram ipso proposita fuerant, plene ac fideliter retulisset, nos,
utriusque partis attestationibus ac sententia praefati episcopi diligenter
inspectis, quia eundem ex tenore ipsius sententiae archiepiscopum
invenimus circumventum, tum quia continebatur in illa, quod per attestationes
ipsius clerici fuerat sufficienter probatum, quod praefatus A. in possessione
iuris patronatus exstiterat, quum eundem Brunonem ad praedictam
ecclesiam praesentavit; quum tamen per attestationes illas nihil aliud super
hoc ostensum fuerit, nisi quod pro quodam iure, quod de illa ecclesia
consuevit exhiberi patronis, praedicti P. et A. annuatim decem solidos
acceperunt, quos tamen plebanus eiusdem loci semper contradicebat praebere; tum etiam, quia in eadem sententia
dicitur, quod dictus T. penitus in probatione defecit, quum per
attestationes suas appareat manifeste, ipsum suam intentionem sufficienter probasse; tum etiam quia
causam non recepit sufficienter instructam, quum unius tantum partis
attestationes receperit, quae parum faciebant ad causam. Unde sententiam ipsam
duximus irritandam, memorato T. adiudicantes ecclesiam supra dictam, quum per
attestationes nobis constiterit evidenter, ipsum a vero patrono fuisse ad saepe
dictam ecclesiam praesentatum, adversario super ea perpetuum silentium
imponentes quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus
auctoritate nostra suffulti sententiam nostram faciatis inviolabiliter
observari praefatum T. in corporalem possessionem eiusdem ecclesiae inducentes
et tuentes inductum. [Contradictores etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. Id.
Mart. 1205.]
|