CAP. XX.
Secunda sententia, in diversa instantia contra primam lata,
tenet mero iure; nec debet infringi, etiamsi sit iniusta, ex quo ab ea non
fuerit appellatum; praesertim si prima sententia secundis iudicibus non fuit
ostensa. H. d. Panorm.
Idem Conventui sancti Leodii.
Inter monasterium sancti A. Rothomagensis et vestrum
super modo eligendi abbatem in dicto monasterio vestro iam dudum fuit quaestio agitata, †[pro qua partibus ad sedem apostolicam accedentibus, venerabilem fratrem
nostrum Octavianum episcopum Hostiensem et dilectum filium G. sancti Georgii ad
Velum aureum diaconum cardinalem dedimus auditores. In quorum praesentia
propositum fuit pro monasterio vestro, quod, quum abbatia ipsa olim pastore
vacaret, vos convenientes, in unum, Riccardum monachum virum religiosum
secundum beati Benedicti regulam et ecclesiae libertatem apostolico etiam
privilegio roboratam de gremio ipsius ecclesiae in abbatem vobis per electionem
canonicam assumpsistis, electum ipsum ad benedictionis munus obtinendum
dioecesano episcopo praesentantes, qui, per dilectum filium Gaufridum abbatem
praefati monasterii sancti Audoeni prohibitus, quod postulatum fuerat non
concessit. Vos ergo videntes vestrum propositum retardari, ne aliquid in
praeiudicium monasterii vestri fieret, sedem apostolicam appellastis, a qua postmodum
ad venerabilem fratrem nostrum Henr. episcopum et dilectos filios Hen. cantorem
et R. archidiaconum Baiocenses sub eo
tenore per nuncios vestros commissionis literas impetrastis, ut partibus ad
suam praesentiam convocatis, inspecto privilegio et rationibus omnibus, quas
utrinque ducerent proponendas, causam ipsam appellatione remota concordia vel
iudicio terminarent, nullis literis obstantibus ipsarum mentione non habita a
sede apostolica impetratis. Quod si omnes interesse non possent, episcopus cum
eorum altero ea nihilominus exsequeretur. Quum igitur partes in praesentia
praedictorum episcopi et praecentoris Baiocensium constitutae, archidiacono
collega ipsorum ex certa causa et necessaria excusato, non possent ad
concordiam revocari, parte vestra volente testes suos omni exceptione maiores
producere ad probandam electionem canonice celebratam iuxta tenorem privilegii
bonae memoriae Lucii Papae praedecessoris nostri super electione facienda
indulti, R. monachus procurator dicti abbatis sancti Audoeni eis venerabilis
fratris nostri Rothomagensis archiepiscopi, episcopi Ebroicensis et dilecti
filii R. Ebroicensis archidiaconi patentes literas praesentant, ne in causa
procederent inhibentes pro eo, quod
super eiusdem causae discussione mandatum se dicebant apostolicum recepisse.
Verum quia tenor mandati literis illis non erat insertus, nec procurator, licet
saepius requisitus, originale ostendere voluit vel rescriptum, eorum
prohibitione postposita, probationem vestram oblatam saepius super electione
canonica decreverunt pariter admittendam. Sed procurator iam dictus probationi
obviare contendens in electione praemissa, monasterium sancti Audoeni spoliatum
fuisse cuiusdam iuris sui possessione dicebat, quam usque ad creationem abbatis
illius loci novissimi obtinuerat inconcusse, qui de congregatione sancti
Audoeni a monachis de Cruce postulatus fuerat et electus. Eo igitur id probare
volente, testes vestros super electione canonica, procuratoris vero super
spoliatione opposita receperunt, quorum depositiones quum post diligentem
examinationem disponerent publicare, ad instantiam dicti procuratoris secundae
productioni testium, qua se dixit fore contentum, diem alteram assignarunt.
Quumque partes ad diem et locum pariter convenissent, requisitus procurator ab
ipsis iudicibus de testibus producendis, ipse quasi testium productioni
renuncians, dilectorum filiorum de Bellebec et de Mortuomari abbatum et prioris
de Bellebec literas eis porrexit, ne in causa procederent inhibentes. Dicebant
enim, se suscepisse mandatum primo praeiudicans, cuius tenorem suis literis
adiunxerunt. Ceterum quum primi iudices, rescripto diligenter inspecto,
cognoscerent illud per falsi suggestionem et veritate tacita impetratum, quum
in secundo mentio facta non fuerit apostolici privilegii, ut in primo, ex quo
electio sortiebatur praecipuam firmitatem, et ipsi iudices in secundis literis
a monachis sancti Audoeni dicerentur certa ratione suspecti, quod ostendere non
potuit procurator, causis quibusdam suspicionis satis frivolis allegatis, ab
eis contumaciter nulla exspectata interlocutione recessit. Attendentes igitur
iudices recusationem huiusmodi et allegationem dictae suspensionis seram et
supervacuam exstitisse, praesertim post litem inchoatam et testes utrinque productos,
quae forte ante litis ingressum colorem aliquem poterat habuisse; considerantes
etiam, idem mandatum non plene, sed perfunctorie prioris fecisse mentionem,
prohibitioni posteriorum iudicum, sicut nec priorum, acquiescere noluerunt,
magis volentes iussionibus apostolicis obedire, quam inferiorum mandatis
indebitam reverentiam exhibere; multis, qui aderant, iurisperitis sentientibus
cum eisdem, quod, quum saepedictus abbas sancti Audoeni primo ad priores
iudices literas impetrasset, quarum non habebatur mentio in secundis, carere
debebat beneficio utrarumque, vel, si deberet mandatum alterum alteri
praevalere, primo esset parendum potius quam secundo, in quo non habebatur
mentio de priore, quum nec primum, ab eodem abbate sancti Audoeni obtentum, de
illo faceret mentionem, quod pars altera impetrarat. Praescriptis itaque
rationibus moti et usi consilio discretorum, publicatis etiam attestationibus
partium, et earum rationibus et allegationibus subtiliter intellectis,
praedictam electionem auctoritate mandati nostri ratam habuerunt et firmam,
super illa molestatione ipsius electi perpetuum abbati et monachis sancti
Audoeni silentium imponentes, quos condemnarunt etiam in expensis centum
librarum Andegavensium, licet pars altera de ducentis vellet sacramento
praestito declarare. Pars igitur vestra petebat a nobis factum delegatorum
iudicum confirmari, et electo munus benedictionis impendi. Ceterum pars altera
proposuit ex adverso, saepedictum monasterium vestrum a primordio
constructionis suae in tantum ex consensu dioecesani episcopi alteri fuisse
subiectum, ut non aliunde assumeretur ibi aliquis in abbatem, nisi de
monasterio sancti Audoeni, dummodo in eo posset aliquis idoneus ad hoc
reperiri. Correctio quoque monachorum et abbatis de Cruce, si negligens esset,
fuit S. Audoeni abbatibus reservata, et ita obtinuit a longis temporibus,
quorum memoria non habetur. Et haec siquidem institutio et usus ipsius a bonae
memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro proponitur confirmata. Unde quum
quondam monachi sancti Leufredi abbatem quendam aliunde quam de sancti Audoeni
gremio elegissent, abbas sancti Audoeni haec comperiens appellavit; et per
sententiam delegatorum apostolicae sedis electum renunciare oportuit abbatiae,
qui, quum facta professione abbati sancti Audoeni per dies aliquot in ipso
monasterio resedisset, per abbatis concessionem datus fuit praefatis monachis
in abbatem. Ceterum abbate novissimo adhuc monasterium detinente, a quo regio
metu compulsus secessit ad tempus, et monachis se in libertatem volentibus
vendicare, atque ad electionem procedere insuetam, abbas sancti Audoeni hoc
praesentiens, sedem apostolicam appellavit, sicut Ric. tunc electus vester in
iudicio est confessus, adiiciens tamen se primitus appellasse. Verum saepedicti
monachi, eum eligentes nihilominus in abbatem, ad iam dictos Hen. episcopum
Baiocensem et collegas suos rescriptum apostolicum impetrarunt, quorum iudicium
ut suspectum abbas sancti Audoeni cupiens declinare, ad praefatos abbatem et
priorem literas revocatorias impetravit, qui post inhibitionem priorum iudicum,
qui eis tenorem mandati apostolici per suas literas intimarunt, et postquam
procurator abbatis eis authenticum praesentavit, asserentes literas illas per
falsi suggestionem obtentas, quia privilegii partis adversae in eis mentio non
fiebat, post appellationem quoque ab eodem procuratore interpositam, in causa
nihilominus processerunt, quorum factum pro monasterio sancti Audoeni petebant
in irritum revocari.] His igitur et
similibus, quae iam dicti episcopus et cardinalis nobis ac fratribus nostris
prudenter et fideliter retulerunt, plenius intellectis, Quum constiterit nobis, primam commissionem
non fuisse per ultimam revocatam, tum quia causae suspicionis in iure
propositae frivolae videbantur, quas etiam tanquam dilatorias ante litis
ingressum opponere debuissent, quibus coram delegatis eisdem subeundo iudicium
renunciasse videntur; tum etiam quoniam de privilegiis apostolicae sedis et
processu negotii usque ad
publicationes testium coram primis
iudicibus nihil in secundis literis dicebatur, quod si fuisset expressum,
obtinere minime potuissent, non obstante sententia, quae pro monasterio sancti
A. dicebatur fuisse prolata, quae tamen nobis ostensa non fuit, quum, si
praedictis iudicibus fuisset ostensa, ea posthabita contrarium statuissent,
alioquin est, quod eam obiicientibus imputetur, quum sub
praetextu novorum instrumentorum lites non debeant instaurari: communicato fratrum nostrorum consilio factum priorum iudicum ratum et firmum
habemus, et eorum sententiam confirmantes electo a vobis postmodum nos ipsi munus benedictionis, salvo iure dioecesani episcopi, curavimus exhibere. [Nulli
ergo etc. Dat. Lat. III. Non. Iun.
1199.]
|