CAP. XXII.
Sententia, a qua
fuit appellatum, retractatur, si constat, testes, ad quorum dicta tantum lata
fuit, conspiratores fuisse, et contradicente parte receptos.
Idem Alex. III. S. Mariae in Cagi et Vallis secretae
Abbatibus.
Quum I. et A. canonici sancti Dionysii Remensis ex parte quorundam canonicorum
eiusdem ecclesiae nostro apostolatui reserarint, quod abbas eorum super
dilapidatione, periurio, simonia et quibusdam aliis erat multipliciter
infamatus, et quum super his et
aliis cum procuratore ipsius abbatis apud sedem apostolicam diu litigassent, nos postmodum venerabili fratri nostro Cathalanensi episcopo et eius collegis dedimus in mandatis, ut ad
ecclesiam ipsam personaliter accedentes, tam in capite quam
in membris appellatione postposita corrigerent corrigenda, et statuerent quae
statuenda viderent. †[Coram quibus
postea, tam abbate quam canonicis constitutis, idem abbas, ne iudices contra
iuris ordinem in negotio ipso procederent appellavit; quumque iudices ab abbate
pariter et canonicis de dicenda veritate super statu ecclesiae requirerent
iuramentum, abbas per advocatum suum se asserens spoliatum restititutionis
beneficium postulavit ab eis. Inde]
Iudices, [de voluntate partium
abbate ipso ad administrationem spiritualium restituto, quibusdam discretis et fidelibus viris curam temporalium
commiserunt. Post haec] autem
abbatis et canonicorum iuramenta recipientes, [quosdam eorum examinaverunt eodem die, ad examinandum alios diem alium
statuendo, quem gratanter pars utraque recepit. Verum statuto die abbate coram
eis minime comparente, abbas S. Iacobi Pruviniensis avunculus eius se cum
literis de rato patentibus praesentavit. Quo nequaquam contradicente in examine
ipso iudices processerunt, et quum die sequenti parati essent sententiam
promulgare, procurator iam dictus literas exhibuit coram eis, in quibus
continebatur expresse, quoniam appellationem, quam prima die interposuerat,
innovabat. Sed iudices attendentes, quod idem abbas appellationi praedictae
tacite renunciaverat, iuramentum praestando et ipsorum iudicium subeundo,
maxime quum appellationis obstaculum nostris esset literis interclusum, et de
ipsius ecclesiae lapsu irreparabili timeretur,] habito virorum prudentum consilio abbatem memoratum ab administratione ipsius ecclesiae per
sententiam removerunt, correctione membrorum dilata, quam tunc non poterant
expedire. A qua sententia tanquam
iniqua quum procurator praedictus
ad nostram audientiam appellaverit [pro
eo, quid interlocuti fuerant delegati praedictis ex causis ab appellatione
fuisse recessum; porro praefatus abbas et procurator canonicorum propter hoc
nuper ad sedem apostolicam venientes, coram dilecto filio nostro Ioanne S.
Mariae in Via lata diacono cardinali, quem ipsis dedimus auditorem, idem abbas
multa] proposuit, per quae dicebat, dictam sententiam merito reprobandam, [tum quia literae illae, quarum auctoritate iudices processerunt, per
suppressionem veritatis fuerant impetratae, quum canonici, per quos fuerant
obtentae, de triplici excommunicationis sententia, qua per eum pro eo, quod
aleatores erant et tabernas frequenter intrabant, et inobedientes exsistebant
eidem, ligati fuerant, non fecerant mentionem,] tum quia [post
appellationem ad nos interpositam in inquisitione ipsa, quum denunciationem
caritativa commonitio minime praecessisset, eo nondum restituto, et] iudices lite non contestata in ipso negotio
processerunt; tum etiam, quia iuramenta conspiratorum contra ipsum iudices recipientes, depositionibus coram partibus minime publicatis, nec
ostensis eidem, ad sententiam procedere praesumpserunt. [Ad haec altera pars respondit, quod
praedicti canonici repelli minime potuerunt huiusmodi excommunicationis
obtentu, quum etiamsi de illa excommunicatione constaret, idem abbas non solum
per procuratorem suum qui cum ipsis litteras communes accepit, sed etiam per se
ipsum in divinis communicasset; sed nec appellatio supradicta potuit processum
iudicum impedire: nam quum abbas, ne contra iuris ordinem iudices procederent,
appellasset, et iudices secundum iuris ordinem processissent in omnibus,
evidenter apparet contra provocationem eandem nihil penitus attemptatum. Sed
etsi denunciationem monitio non praecessisset, est quod imputari possit abbati,
si hoc neglexerit a principio allegare. Adiecit etiam pars praedicta, quod ad
temporalia restitui non debuit idem abbas, licet esset ad spiritualia
restitutus, quum de dilapidatione quaestio haberetur; qui potius in tali casu
iuxta rigorem iuris, etsi fuisset in administrationis possessione repertus,
potuisset tamquam suspectus non immerito amoveri. Praeterea non oportuit ut
coram illis iudicibus fieret litis contestatio, quum per utriusque partis
procuratores olim lis fuerit apud sedem apostolicam super eisdem articulis
contestata, maxime quum non sit ea subtilitas in inquisitionibus attendenda ut
litis contestatio necessario requiratur; et hoc unum contra praemissas
citationes sufficere potuit, quod inquisitionis iudicium sponte subiit, licet
etiam iuramenta conspiratorum constaret iudices recepisse; irritari tamen ex
hoc non deberet processus ipsorum, quum non constet ipsos, illorum dicta
sequendo, sententiam protulisse, praesertim quum coniuratorum dicta recipi
possent in iis quae abbatem nullutenus contingebant. Depositiones quoque
testium nequiverunt coram partibus publicari, vel earum abbati copia fieri,
quum ipse se per contumaciam absentasset, et procurator praedictus non ad
defensionem causae transmissus fuerit, sed ad provocationem tantummodo
innovandam. Quum igitur haec et alia quae coram cardinali praedicto fuere
proposita, idem nobis fideliter retulisset.] Quia vero de conspirationis articulo nobis non potuit fieri plena fides,
[discretioni vestrae per
apostolica scripta] mandamus,
quatenus, inquisita plenius
veritate, si vobis constiterit,
quod illi conspiratores fuerint, quorum constat a iudicibus iuramenta recepta, et
quod hoc ipsum abbas probare voluit coram eis, et quod eorum dicta iudices secuti tantummodo, quum per alios ea probata non
essent, sententiam protulerunt, vos appellatione
remota irritantes processum eorum
in negotio ipso iuxta praedictam formam, comprehensam in
prioribus literis, procedatis. Si vero eos conspiratores fuisse nequiverit
comprobare, vel, licet de hoc constaret, appareat tamen, illos nihil super his
deposuisse, pro quibus idem abbas fuit amotus; vel, etiamsi aliqua super his deposuerint, ea tamen per aliorum dicta
fuerant sufficienter ostensa: processum ipsorum iudicum sublato appellationis obstaculo confirmetis, quia, licet adversus abbatem
non debuerint conspiratores admitti, iuramenta tamen ipsorum de veritate
dicenda super statu ipsius domus recipi potuerunt, ut per ipsorum dicta super
aliis fides possit haberi, quae abbatem minime contingebant, praesertim quum
tunc probatum non esset, eos conspiratores fuisse. [Volumus insuper et mandamus etc. Dat. Later. XV. Kal. Apr. Ao. XI. 1208.]
|