CAP. XXIV.
Revocata sententia propter defectum iurisdictionis, ut, quia
unus ex iudicibus publice excommunicatus erat, vel propter iuris ordinem non
servatum, iterum de principali quaeritur.
Idem.
Ad
probandum, quod procurator dominae (Et
infra:) Vos autem interim agnoscatis de confirmationis sententia
quae lata est a iudicibus delegatis de electione custodis, ut eam, sicut de
iure fuerit faciendum, confirmare vel infirmare curetis, ita quidem, ut, si pro eo, quod unus ex
delegatis iudicibus, qui eandem sententiam protulerunt, excommunicationis
vinculo esset publice innodatus, quando sententia lata fuit, sicut per
metropolitani literas perhibetur, aut ex alia iusta causa eandem sententiam
constiterit infirmandam, ipsa cassata de ipsius electione custodis iterum
cognoscatis, et audientes quae tam in factum quam in personam proposita
fuerint et ostensa, eam si inventa fuerit canonica auctoritate nostra
confirmetis; alioquin ea penitus infirmata detis sororibus facultatem libere
eligendi et quam in abbatissam sibi duxerint regulariter eligendam, eius
electionem sublato appellationis obstaculo, auctoritate apostolica confirmetis,
ac praefatae custodi de bonis ecclesiae faciatis in expensis legitimis factis
provideri.
|