CAP. IV.
Si appellans infra terminum, a iudice, a quo appellavit, vel
a se ipso statutum, appellationem non prosequitur, sententiae vel iudicio
illius stare compellitur.
Idem Norvicensi Episcopo.
Personas
ecclesiarum †in tua dioecesi
consistentium ita tuis et dominorum fundi authenticis scriptis praemunias, ut,
quum aliquam illarum decedere forte contigerit decedentis filius vel vicarius
seu alius quilibet personatum ecclesiae vacantis viro idoneo conferendi tibi
viam praeripere aliqua calliditate non possit. Quod Si quis talium
ad nostram audientiam frustratoriae dilationis causa appellaverit, et
appellationi suae prolixum terminum praefixerit, tu ei diem, infra quem
apostolicam sedem convenienter possit adire, assignes. Ad quam si venire
contempserit, tu illum extunc iudicio tuo super iis, quae in quaestione
vertuntur, sine contradictione aliqua stare omni excusatione et appellatione
cessante districte compellas. Si autem quisquam appellationi suae praefigat
terminum congruentem, nec tamen causam ad diem appellationis fuerit prosecutus,
ipsum nihilominus ex tunc sententiae tuae, sicut de alio diximus, appellatione
remota parere constringas. Verum si etc. (cf. c. 20. de test. II.
20.)
|