CAP. VII.
Si a iudice inferiori unus appellat ad Papam, alius ad
inferiorem, tenetur appellans ad Papam comparere ad citationem iudicis
inferioris, saltem allegaturus appellationem suam; alias valebit processus a
minori, nisi sciverit appellationem interiectam ad Papam. – §. 1. A civili
iudice, qui non est de temporali iurisdictione ecclesiae, non appellatur ad
Papam. H. d. usque ad finem.
Idem.
Si
duobus coram suo iudice litigantibus alter ad nostram, alter ad sui iudicis
audientiam super eodem negotio appellaverit, et ille, qui ad suum iudicem
appellavit, ad diem appellationis veniens, se ad eum appellasse proponit, eo
tacito, quod adversarius eius ad audientiam Romani Pontificis appellarat, si
legitime citatus nec venit, nec aliquem responsalem misit, aut etiam
alias parere contemnit, et in eum excommunicationis sententiam tulerit, tenebit [utique] excommunicationis sententia in eum pro
contumacia promulgata, nisi iudex cognoverit, eum ad audientiam Romani
Pontificis appellasse. §. 1. Denique, quod in fine quaestionum tuarum
quaeris, si a civili iudice ante iudicium vel post ad nostram audientiam fuerit
appellatum, an huiusmodi appellatio teneat: tenet quidem in his, qui sunt
nostrae temporali iurisdictioni subiecti; in aliis vero, etsi de consuetudine
ecclesiae teneat, secundum iuris rigorem credimus non tenere. [Dat. Tusculi XI. Kal. Apr.]
|