CAP. XII.
Secundum canones appellatur etiam ante sententiam; secundum
leges non, nisi in quibusdam casibus. Hoc primo. Et appellatio et recusatio
aequiparantur in hoc, quia, sicut in appellatione requiritur causa
rationabilis, ita et in recusatione. Hoc secundo. Et tempus assignatum iudici
ad causam decidendam incipit currere a tempore praesentationis rescripti. Hoc
tertio secundum verum intellectum.
Idem.
Super
eo †vero, quod interdum iudices delegati
ab altera partium tanquam suspecti recusantur, hoc tuae prudentiae praesentibus
literis innotescat, quod, quum Sacri canones et ante et post litis contestationem, et in prolatione sententiae,
et post sententiam singulis
facultatem tribuunt appellandi, leges autem saeculares appellationem, nisi in
casibus, ante sententiam non admittunt, in causis quoque ecclesiasticis, ubi
appellationis remedium tollitur, utrumque
remedium denegatur, et ideo, sicut appellationi, ita [et] recusationi non est aliquatenus deferendum. Si autem infra
certum tempus personis aliquibus lis
decidenda committitur, ita quod
contineatur in literis, causam post susceptionem literarum [et] infra
certum terminum terminari debere, extunc terminus incipit currere, quum
iudices quibus lites delegantur, easdem
contigerit literas recepisse.
|