CAP. XIII.
Conventus super iniuria clerici vel super adulterio appellare
potest, nisi sit notorius. H. d. cum c. sequ.
Idem.
Pervenit
ad nos, quod, quum presbyteri et alii
clerici se conquerantur ab aliquibus vulneratos, vel alias graviter esse laesos, et ad
probandum quod asserunt plerumque testes producunt, ii, qui impetuntur,
apostolicam sedem appellant; sed
appellationem interpositam prosequi, vel consortia hominum devitare contemnunt.
Unde quia quid tibi faciendum sit exinde nostris literis certiorari desideras
Fraternitati tuae praesentium auctoritate
mandamus, quatenus, si eorum excessus publicus non sit et notorius, eos, qui pro tali causa appelant, contradictione
et appellatione cessante ecclesiastica censura compellas, ut infra
conveniens tempus ipsam appellationem
interpositam prosequantur. Si vero eorum
excessus publicus est et notorius, appellationis obtentu, si quam ad suam iniquitatem fovendam
interposuerint, non praetermittas, quin eos excommunicatos denuncies, sicut [ex] ipsa iniectione manuum in
clericos excommunicationis sententiam incurrerunt, ipsosque facias sicut
excommunicatos cautius evitari, donec passis iniuriam satisfaciant, et cum
literis tuis apostolico se conspectui repraesentent.
|