CAP. XV.
Hoc cap. summatum est supr. eod. cap. Meminimus.
Idem.
Suggestum
est auribus nostris, quod, quum oppressi et
gravati ad praesidium apostolicae sedis recurrunt, et appellatione facta
iter arripiunt, adversarii eorum appellationem interpositam cognoscentes, nec
ad praesentiam nostram accedunt, nec pro
se responsalem transmittunt; quum autem senserint, illos rediisse, et nostras literas reportasse,
in vocem appellationis prorumpunt, et iter ad nos arripiunt veniendi, ut sic
eorum sollicitudinem, a quibus impetuntur, eludant. Verum quoniam nemini debet fraus sua patrocinari, et falce apostolici
moderaminis sunt resecanda quae in se vitium noscuntur calliditatis et fraudis
continere, Tuae consultationi taliter respondemus, ut, si quis deprehensus
fuerit hoc ex fraude vel malitia
facere, appellationi eius non deferas, neque ob id causam tibi commissam fine congruo terminare postponas, quia
decretalem epistolam, qua tales muniri videntur, non ad deprimendam cuiusque
iustitiam, sed ad removendum iniustum
gravamen nos fecisse cognoscas.
|