Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXVIII.   DE APPELLATIONIBUS, RECUSATIONIBUS, ET RELATIONIBUS.
      • CAP. XVI.   Excommunicatus pendente cognitione appellationis absolvi potest ad cautelam, et, si apparet eum legitima appellasse, non punitur pro eo, quod interim celebravit divina.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XVI.

 

Excommunicatus pendente cognitione appellationis absolvi potest ad cautelam, et, si apparet eum legitima appellasse, non punitur pro eo, quod interim celebravit divina.

 

Idem Eboracensi Archiepiscopo.

 

Ad praesentiam nostram R. presbytero veniente, episcopo Tusculano et P. sanctae Susannae cardinali tuam et ipsius causam commisimus audiendam. Qui ad obiectionem tuam, licet R. presbyter non esset excommunicatus de iure, de facto tamen eum fecerunt absolvi. Quia vero quod a fratribus nostris noscitur in hac parte statutum nolumus aliqua ratione mutare: fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus praedictum presbyterum pro eo, quod post excommunicationem contra appellationem factam divina cantavit, nullatenus inquietes, sed ad eum statum cessante appellatione reducas omnia, in quo erant tempore appellationis ad sedem apostolicam emissae.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License