CAP. XVIII.
Generalis et vaga appellatio respectu cuiuslibet gravaminis
non valet, sed restricta ad certam causam. Sic.
Idem Episcopo et Archidiacono Bononiensibus.
Consuluit
†nos vestra devotio, uf, si appellatio,
quae ab omni aggravamine interponitur, teneat, prudentiam vestram nostris
literis redderemus certiorem, et ideo Consultationi vestrae taliter
respondemus, quod, si forte generaliter
appellationem quis interponeret ab omni gravamine, quod sibi posset contingere,
huiusmodi appellatio tenere non debet. Si vero aliquis ab aliquo iudice super omni gravamine, quod in una causa
sibi possit inferri, appellationis
obstaculum interponeret, quanquam generalis appellatio sit interposita,
appellationi tamen eius est ab eodem iudice deferendum. Super eo vero quod quosdam dicitis frustratorie ut poenam possint
vitare canonicam appellare, nec appellationem interpositam prosequi, hoc vobis volumus
innotescere, quod si, quia a vobis appellaverint eos debetis cogere ut infra
tempus congruum et competens appellationem prosequantur, aut super his, de
quibus appellatum fuerit, appellatione remota, iudicio vestro pareant.
|