CAP. XIX.
Appellatio frivola non excusat inferiorem, quo minus teneatur
obedire superiori, et ut de contemptu puniatur, nisi innocentiam suam aliter
purget. H. d. et est casus notabilis in eo, quod dicitur, istum esse
puniendum.
Idem Zamorensi Episcopo.
Quum
parati essemus petitiones, quas nobis per
nuncium tuum porrexisti, benigne admittere, et efficaciter exaudire, dilectus filius noster I. sanctae Mariae in Cosmedin diaconus
cardinalis olim apostolicae sedis legatus constanti
nobis assertione proposuit, quod, quum te
ad synodum suam vocasset, et ad eius vocationem contempsisses accedere, in
personam tuam excommunicationis sententiam promulgavit, †post cuius excommunicationem qui vice nostra fungebatur, te fecisti in
episcopum consecrari. Quumque dilectus
filius noster N. canonicus B. Iacobi firmiter asseveraret, quod in
legatione regis esses, et ideo non potuisses ad vocationem praedicti cardinalis
accedere, cardinalis e contra asseruit, quod non in legatione regis, sed in
Salamantina ecclesia te suus nuncius invenisset, †tibique dixisset, quod in alia ecclesia te non esset requisiturus. Et
quum iterum ex parte tua fuisset propositum, quod, quando venerabilis frater
noster archiepiscopus Compostellanus appellavit, tuam etiam appellationem
interposuisses, cardinalis adiecit, quod appellatio illa te tueri nulla parte
potuit quin ad ipsius vocationem accedere tenereris. Nos vero attendentes,
quod te non decuit contemnere obtentu appellationis ad vocationem venire
legati, fraternitatem tuam monemus atque
praecipimus, quatenus vel in persona propria, vel per nuncios idoneos
apostolico te conspectui repraesentes, innocentiam et immunitatem tuam, si poteris, ostensurus.
|