Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXVIII.   DE APPELLATIONIBUS, RECUSATIONIBUS, ET RELATIONIBUS.
      • CAP. XXV.   Absolvitur excommunicatus cautione recepta, licet adversarius vel excommunicator, ne absolvatur, appellet. H. d. secundum unum intellectum, quem tamen oportet limitare, quando excommunicatio non fuit lata pro manifesta contumacia vel offensa, quia tunc non debet absolvi, nisi satisfactione praecedente, ut in cap. Ex parte 1. infra, de verb. signif.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XXV.

 

Absolvitur excommunicatus cautione recepta, licet adversarius vel excommunicator, ne absolvatur, appellet. H. d. secundum unum intellectum, quem tamen oportet limitare, quando excommunicatio non fuit lata pro manifesta contumacia vel offensa, quia tunc non debet absolvi, nisi satisfactione praecedente, ut in cap. Ex parte 1. infra, de verb. signif.

 

Idem R. Cantuariensi Archiepiscopo.

 

Qua fronte nos super articulis iuris consulere valeas, non videmus, quum in iis, quae nota sunt et liquido manifesta, dicaris ordinem iuris pervertere, et evidenter libertati ecclesiasticae contraire, pro qua ille gloriosus et inclytus martyr Thomas praedecessor tuus subire martyrium non expavit. Iam enim non in ecclesia, sicut est canonicum et honestum, non etiam in palatio, non in camera tua, sed in ipsa camera regis, contra debitum iuris et contra pontificalis officii dignitatem episcoporum electiones diceris confirmare. †Verum ne petitionibus tuis nostrum denegare videamur assensum, super his, de quibus nos consulere voluisti, tibi, prout dederit nobis Dominus, respondemus. Sane, si quis pro contumacia vel alia qualibet causa, interdicto vel excommunicatione tenetur adstrictus, et offert se ad iustitiam, de his, pro quibus sententiam ipsam excepit, iudex eum, ne in excommunicatione decedat, absolvere poterit, etiamsi pars adversa, ne absolvatur, appellationis obstaculum interponat: ab ipso tamen ante absolutionem sufficienti cautione recepta, quod vel in praesentia Romani Pontificis, ad cuius audientiam appellatur, si maluerit adversarius, vel coram iudice, cui causam Romanus Pontifex delegaverit, iuris pareat aequitati. De his etiam, qui conqueruntur, se irrationabiliter excommunicationi vel interdicto suppositos, illud idem dicimus, etiamsi ii, qui huiusmodi protulerunt sententiam, ad sedem apostolicam duxerint appellandum. Super eo vero, quod defuncto aliquo interdum religiosae personae, interdum ecclesiasticae, interdum saeculares postulant, sibi debita solvi, quae defunctis ipsis debebat, et nisi solvantur ne corpus defuncti sepulturae tradatur, vocem appellationis emittunt, hoc tuae fraternitati duximus respondendum, quod nisi eis de solutione debitorum dummodo sit solvendo ab herede vel consanguineis defuncti sufficiens cautio detur, corpus eius post appellationem non est tradendum sepulturae.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License