CAP. XXVIII.
Si canonicus ad residentiam monitus appellat, statuitur sibi
terminus ad appellationem prosequendam, et interim deservitur beneficio per
vicarium de fructibus beneficii sustentandum. Et si appellationem non
prosequitur, vel residentiam non facit, privatur praebenda.
Idem Salabriensi Episcopo.
Pervenit
ad nos, quod, quum Rogerium filium G. ecclesiae tuae canonicum, ut debitam
in ea residentiam faceret, monuisses, ad audientiam nostram in
appellationem prorupit et appellationi suae terminum proximum festum B.
Lucae praescripsit. Quum
autem frustratoriae dilationis causa videatur dictus canonicus appellasse, per
apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eum diligenter et studiose moneas, ut in eadem
ecclesia debitam, omni mora
postposita, residentiam faciat, vel infra terminum eam prosecuturus
iter ad nos arripiat veniendi. Interim vero alicui honestae personae vices eius
in ecclesia praetaxata exsequendas committas, et ei de beneficiis illius
appellatione cessante assignes, unde possit congrue sustentari. Quodsi
praefatus G. alterum istorum adimplere neglexerit, tu extunc praebenda
sua prives eundem omni contradictione et appellatione postposita, et eam alii idoneae personae nullius
appellatione admissa concedas pariter et assignes.
|