CAP. XXXI.
Qui non detulit appellationi interpositae ad Papam, mittitur
cum literis ordinarii ad curiam puniendus.
Idem.
De priore, †qui
non deferens protectioni nostrae et appellationi ad sedem apostolicam factae
quendam canonicum suum vestibus fecit omnibus usque ad camisiam spoliari, et
eum accusationi et appellationi renunciare coegit, quia de suis et quorundam
fratrum enormitatibus murmuravit, id tuae sollicitudini duximus insinuandum ut
rei veritate diligenter inquisita si inveneris, quod pro evitanda disciplina praedictus canonicus appellavit, eidem priori propterea nullam
poenam infligere debeas, quoniam sacrosancta Romana ecclesia huiusmodi
appellationem admittere non consuevit, ne monachis vel canonicis regularibus
praeberetur audacia delinquendi.
Ceterum si praefatus canonicus priorem propter suas enormitates manifestas,
quae ipsum notabilem reddunt, ad sedem apostolicam appellavit, et ipse tali
appellationi deferre contempsit, eum cum literis tuis veritatem continentibus
de tanto excessu satisfacturum ad sedem apostolicam venire compellas. Suis autem in hac malitia complicibus talem
poenam infligas quod ceteri audientes similia non audeant perpetrare.
|