CAP. XXXIII.
Iudex a quo potest praefigere terminum appellanti ad
prosequendam appellationem, quo lapso reassumit iudex iurisdictionem.
Idem.
Ad aures nostras †te significante pervenit, quod quum interdum, tibi vel aliis delegamus
causas sublato appellationis remedio, altera partium, ut examen declinare
valeat iudicis delegati,
quaestiones incidentes opponit, et, licet in principali causa non sit
appellationis remedium reservatum, in
appellationis tamen vocem prorumpit, appellationi suae terminum non praefigens,
sicque partem aliam sine prosecutione appellationis facit remanere suspensam.
Postulas igitur tibi et aliis iudicibus indulgeri, ubi causae sine
appellationis remedio committuntur, incidentes quaestiones fine debito
appellatione postposita terminare. Ceterum quum incidentes quaestiones saepius
praeiudiciales non immerito iudicentur, petitioni tuae in hac parte non duximus
annuendum, sed, ne quae partium diutius frustratoriis iudiciis affligatur, Appellanti ad prosecutionem appellationis
terminus congruus praefigatur, infra quem si appellationem non fuerit
prosecutus, extunc tam super
incidentibus questionibus, quam
super causa principali appellatione postposita compellatur stare iudicio delegati iudicis, ita quod nec uni commune medium subtrahetur, nec alter possit
frustratoriis dilationibus fatigari.
|