CAP. XXXVIII.
Iudex appellationis remittit appellantem et causam ad priorem
iudicem, nisi sibi constiterit a gravamine vel iniusta sententia fuisse
appellatum.
Clemens III.
Quum in ecclesia †[Dei pro diversitate ordinum et honorum iurisdictio praesidentium
nonnunquam in subditis varietur, et venerabiles fratres nostri episcopi
concessam sibi potestatem exerceant in reddendis iuribus subditorum
populorumque, evenit, ut non consideratione iustitiae, sed voluntatis propriae
libertate pensata, quae sua sunt, non quae Iesu Christi quaerentes, ipsorum
episcoporum iudicium potestatemque declinent appellationis refugium usurpantes,
cuius auxilium iuste interponendum ad praesidium innocentium noscitur
institutum.] Accepimus autem venerabilis fratris nostri
Linconiensis episcopi transmissa nobis conquestione querelam, quod quidam clerici de Gual. gravaminis necessitate non compulsi et
nullius oppressionis mole gravati, sed solo praetextu excutiendi a se iugum
ecclesiasticae disciplinae, ut possint liberius in sui erroris et iniqui
propositi libertate bacchari, ab audientia sua vocem appellationis emittunt, et occasione iudicii tui, quod velle observare
se iactant, Linconiensis episcopi iudicis ordinarii sine causa rationabili
cognitionem evitant. Unde [quia
appellationis diffugium non ad defensionem iniquitatis, sed ad remedium
oppressorum et iniuste damnatorum tam canonica quam civilia iura induxerunt ad
statuta Lateranensis concilii non est subditorum huiusmodi appellatio
admittenda, quae non porrigitur, nisi ubi digna correctio eludi valeat
praelatorum, et omnium, qui in partes sollicitudinis ecclesiarum disponente
Domino convocantur, interesse
dignoscitur, ut sua cuique iura illibata serventur,] discretioni tuae per apostolica scripta
mandamus, quatenus, si quando contigerit, aliquem de praedictis clericis a praefato episcopo ad tuam
audientiam appellare, non ante audientiam sibi praebeas, nec eius
appellationem admittas, quam tibi constiterit, eam vel a gravamine vel iniusta
condemnatione porrectam; alioquin ipsum ad praedicti episcopi audientiam
remittas, appellatione remota in suae discussionis examine iusto eius
iudicio pariturum. Sic etenim contumacia refrenabitur improborum et honor
coepiscopis debitus pro fraternae vicissitudinis observantia in sua libertate
consistet.
|