CAP. XXXIX.
Si appellans, qui non prosequitur, redit ad iudicem a quo, et
iterum gravatur, non obstante prima desertione potest iterum appellare. H. d.
et est casus notabilis. Panormit.
Idem.
Directae
nobis tuae literae demonstrarunt, quod, quum in tua praesentia causa cuiusdam
matrimonii tractaretur, in qua pars viri consanguinitatis vinculum opponebat,
et pars mulieris ad sedem apostolicam appellasset, nec appellationem suam
praefixo termino ad persecutionem ipsius et recipiendos apostolos adveniente
termino fuerit prosecuta, postmodum ea renunciante appellationi,
quam fecerat, tu in causae cognitione procedens de parentela testimonia
recepisti. Verum quia mulieris pars iterum appellavit, a nobis postulas
utrum ad calculum sententiae procedere valeas, edoceri. Respondemus igitur,
quod, licet iuxta decretum Lateranensis concilii, postquam in termino
prosequendae appellationis statuto appellans suam appellationem non fuerit
prosecutus, auctoritate tua libere possis uti, tamen, quia iterum appellavit,
quum secundum iura ei licuerit in eadem causa bis appellare, a iurisdictione
tua se fecit exemptam, praesertim quum hic ad separationem matrimonii, quod est
res favorabilis, intentio viri procedat, nihilque agendum sit, nisi quod
suspicione careat, quod iure inreprehensibile censeatur. Alius vero iudex
poterit eandem causam iuxta dicta testium qui post renuntiationem primae
appellationis rite admissi fuerunt et alia si qua adhuc poterunt in eadem causa
produci secundum Deum et sancita canonum terminare.
|