CAP. XLI.
Si per rescriptum committantur
plures articuli connexi, et in uno removeatur appellatio, intelligitur remota
etiam in aliis. Hoc dicit. – §. 1. Causa suspicionis proponenda est coram
iudice, qui recusatur, et probanda coram arbitris, H. d.
Idem.
Secundo requiris, quum, pluribus articulis in una
commissione positis, in uno tantum contingit appellationem expresse vetari,
utrum appellatio teneat, si super aliis fuerit appellatum? In quo tibi respondemus,
quod, quum secundum B. Gregorium verba intentioni deserviant, et haec sit
nostra intentio, ut de omnibus articulis, qui in commissione nostra ponuntur, iustitia non obstante
appellatione suum consequatur effectum, in
omnibus appellatio intelligitur interdicta. Nihil enim interest, utrum [appellatio] inhibeatur primo an secundo, medio an in fine, quum, sicut utriusque
iuris argumenta expressa nos docent, et ea, quae in principio rescriptorum, ad medium et ad finem, illa vero, quae in medio, ad finem atque
principium saepe referri contingat. §. 1. Tertio postulas edoceri, †quum aliquis iudicem tanquam suspectum
recusat, an causam suspicionis debeat allegare, et causam, nisi manifesta sit,
coram eodem iudice probare teneatur; utrum etiam iudex possit in ipso iudicio
et negotio procedere, si ille, qui suspicionem obiicit, causam eius non velit
vel non possit in iure probare.
Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum aliquis iudicem proponit se
habere suspectum, suspicionis causam coram eodem iudice allegare tenetur, ne possit alius quilibet pro suae voluntatis
arbitrio quodlibet iudicium frustratorie declinare; sed partes, in aliquem.
iudicem vel in aliquos non valde remotos conveniant, per
eundem iudicem, qui nominatur
suspectus, debent cogi, coram quo vel quibus si causa suspicionis infra terminum competentem probata non
fuerit, tunc demum auctoritate sua iudex utetur. Quodsi coram ipsis, in quos convenitur, eiusdem causa suspicionis probata fuerit, causae
cognitioni supersedere tenebitur iudex recusatus. Ipsa namque ratio dictat, et plurimis probatur exemplis, quod suspecti et inimici iudices esse non
debent, quum, sicut decretale
perhibet institutum, nil gratius et amabilius quis dare valeat inimico, quam si
ad impetendum commiserit, quem laedere et damnificare intendit. Illam vero praeterea quaestionem quarto
loco proponis, utrum iudex possit de officio suo cognoscere an frustratorie sit
an causa rationabili sit appellatum et si appellans rationabilem appellationis
causam non opposuerit aut non
probaverit quam opponit, an iudex huius appellationis obtentu teneatur a causae
cognitione cessare. Hic non placet aliter definire quam ab antecessoribus
nostris et utriusque iuris peritis fuerit definitum. Cautum est enim in lege,
quod appellatione interposita sive ea recepta
sit sive non tempore medio nihil innovare oportet. Canonica nihilominus tenent
instituta, ut qui vult, vel quibus necesse fuerit ad Romanam ecclesiam quasi ad
caput suum confugere, possent
et sine impedimento quolibet appellare, ad quam nimirum sine ulla calumnia, vel
custodia, vel excommunicatione, vel exspoliatione ire libere concedatur, quae
secundum canonum sanctorum sanctiones passim appellare permittit. Ideo iudex
quum ante se causam tractaverit quam sic per appellationem suspensam esse
cognoverit a cognitione causae
quam citius abstineat. [Quinto igitur
etc. (cf. c. 21. de off. iud. del. I. 29.) Dat. Lat. XV. Kal. Iul.
Font. nostr. Ao. III. 1193.]
|