CAP. XLIII.
Habet duos intellectus; secundum primum hoc intendit: Merus
exsecutor non recusatur, nec ab eo appellatur, nisi modum excedat, maxime si
est datus cum clausula: “appellatione remota.” Secundum alium intellectum h.
d.: A iudice suspecto non receditur per appellationem, nisi modum
excedat.
Innocentius III. illustri regi Francorum.
Novit
ille, qui nihil ignorat: (Et infra:
[cf. c. 7. de off. leg. I. 30.]) Praeterea dictam
interdicti sententiam ipse cardinalis non edidit, sed potius publicavit,
nec fuit dictator ipsius, sed verius exsecutor. Unde quum secundum ius canonicum
et legale ab exsecutoribus appellari non possit, nisi forsan modum
excederent in exsequendo, nos etiam in literis super hoc directis ad ipsum
appellationis curavimus obstaculum inhibere, appellationi ab eo interpositae
non fuerat deferendum. De suspicionis autem obiectu, licet eum merito tibi
suspectum non fuisse credamus, non tamen, et si fuisset, propter appellationem
interpositam ab eo desistere debuisset, ad quod non proprio motu, sed nostro
potius praecepto processit.
|