CAP. XLIV.
Si appellatio recipitur a iudice, vel approbatur a parte,
terminus ad eam prosequendam praefixus obtinet vicem peremptorii, ut in
absentem procedatur, ac si peremptorie fuisset citatus; nec talis terminus
praeveniri poterit ab aliqua partium.
Idem.
Saepe
contingit, quod, quum ad nostram audientiam appellatur, propter defectum partis
alterius neque per se, neque per responsalem idoneum appellationem interpositam
prosequentis, vel forsitan ex malitia subsequentis responsalis mandatum
procuratorium occultantis, lites, quae de facili poterant terminari, remaneant
indecisae, quum frequenter iuris questio moveatur, cuius apud nos probationes
necessariae in contrario non exsistunt, et interdum etiam facti quaestio de
levi posset partibus praesentibus comprobari. Unde, licet in Lateranensi
concilio fuerit constitutum, ut, si in quocunque negotio aliquis appellaverit,
et eo, qui appellatus fuerat, veniente, qui appellavit venire neglexerit,
competentem illi recompensationem faciat expensarum, ut hoc saltem timore
deterritus in gravamen alterius non facile quis appellet; quia tamen propter
hoc quaestiones nihilominus prorogantur, volentes, ut finis litibus imponatur,
et ne fraus et dolus alicui suffragentur, de consilio fratrum nostrorum
praesenti decreto statuimus, ut, si huiusmodi appellatio vel a iudice recepta,
vel a parte fuerit approbata, post terminum appellationi praefixum edicti
peremptorii vires obtineat, ita videlicet, ut extunc in absentem perinde
procedatur, ac si peremptorie vocatus ad iudicium exstitisset. Quodsi forsitan
interposita provocatio malitiose recepta vel approbata non fuerit, quum
constiterit legitime provocatum, nihilominus eam vigorem volumus obtinere,
salvis constitutionibus de provocantibus post sententiam promulgatis; quibus
appellationes suas prosequi non curantibus, post terminum appellationi
prosequendae praefixum rata manet sententia, quae fuerat appellatione suspensa.
Quicquid autem contra citationem peremptoriam posset ab absente proponi,
adversus appellationem huiusmodi valeat allegari. Si quis autem terminum
appellationis praeveniens tacita veritate literas impetravit, et careat
impetratis, et poenam contumaciae non evadat. Hoc autem in litibus sive
iudiciis exercendis volumus observari.
|