CAP. XLVI.
Contra electum vel confirmatum, nullum aliud ius
exspectantem, non admittitur regulariter exceptio vel appellatio, maxime
frustratoria ad impediendum electionis vel confirmationis effectum; sed
possessione habita poterit accusari vel denunciari. H. d. et secundum hoc est
casus notabilis.
Idem Cancellario Metensi.
Constitutis
in praesentia nostra dilecto filio I. decano ecclesiae sancti
Salvatoris, et dilecto filio E. cantore Metensi et D. scholastico
eiusdem ecclesiae tuae procuratoribus benignam curavimus audientiam indulgere.
Fuit autem ex tua nobis parte propositum, sicut etiam venerabilis frater noster
Metensis episcopus per suas nobis literas intimavit, quod, sancti
Salvatoris praepositura vacante, die electioni praefixo, intelligens
praedictus D. episcopus, in duas partes fratrum vota divisa. (Et infra:) Per Patrem et
Filium et Spiritum sanctum in virtute obedientiae, ac sub animae periculo
canonicos adiuravit, ut secundum Deum et iuxta conscientiam suam tantum
unum eligerent de duobus, in quos iam partes videbantur oculos
extendisse, quem ecclesiae magis utilem et idoneum reputarent. Decanus autem
cum duobus diaconibus et subdiaconibus tribus dictum cantorem maioris
ecclesiae cognatum suum in praepositum nominavit. Cantor vero ipse, qui
presbyterali officio fungitur, et custos cum scholastico et magistro B. sacerdotibus, Levitis duobus, et
subdiaconibus quinque te concorditer elegerunt, cuius electionem tanquam a
maiori et saniori parte capituli factam, quum de personae tuae honestate
constaret, praedictus episcopus confirmavit. Et quum tibi vellet domum et
investituram porrigere, ut est moris, decanus ad sedem apostolicam appellavit,
contra te impotentiam duntaxat allegans. Licet autem episcopus appellationi
huiusmodi non crederet deferendum, quum felicis recordationis Alexander Papa
praedecessor noster in concilio Lateranensi statuerit, ut, nisi a paucioribus
et inferioribus aliquid rationabile obiectum fuerit et ostensum, appellatione
remota semper praevaleat et suum consequatur effectum quod a maiori et saniori
parte capituli fuerit institutum, nobis tamen humiliter deferens et devote ab
investitura cessavit. Fuit autem propositum ex adverso, quod decanus, qui
maiorem locum obtinet in ecclesia memorata, cum duobus antiquioribus diaconibus
et tribus subdiaconibus de antiquis ecclesiae intelligens, quod propositus
administrationem temporalium debeat exercere, ideoque ille ad hoc utilior, qui
potentior reputetur, bono zelo praedictum E. in praepositum nominavit, scientem
ecclesiae providere ac potentem iura et possessiones ipsuis, si
esset necesse, in forti manu et brachio extenso tueri. Unde quum pars altera,
licet maior numero, auctoritate tamen inferior te in praepositum nominasset, proponendo te in partibus illis,
quasi penitus impotentem, in quibus praeprositurae possessiones exsistunt, tum
propter hoc, tum quia episcopum habebat de iure suspectum, ad sedem apostolicam
appellavit, addens, quod
alia tibi obiiceret in praesentia nostra, quae tunc in praesentia iudicis
suspecti noluit explicare; sed episcopus appellationi non deferens
nominationem de te factam nihilominus confirmavit. Nos ergo, auditis his et aliis, quae fuerant hinc inde
proposita, quia constitit
evidenter, illam appellationis causam, quae fuit exposita et expressa,
rationabilem non fuisse, aliam autem tunc non opposuit vel expressit,
etsi dixerit idem decanus, quod aliam vellet obiicere coram nobis, de
consilio fratrum nostrorum decernimus, tuae confirmationis effectum non
debere per ea, quae sunt
proposita, impediri. Si quid tamen contra te non in modum exceptionis ad impediendum
electionis et confirmationis effectum, sed in modum denunciationis vel
accusationis duxerit proponendum, postquam pacificam ipsius praepositurae
possessionem fueris assecutus, proponendi licentiam non negamus.
|