CAP. XLVIII.
Licite appellat reus, si non
auditur excipiens, procuratorem actoris non habere sufficiens mandatum, vel se
prius conventum per alias literas, de quibus non fit mentio in secundis. Hoc
dicit quoad titulum.
Idem Episcopo, Decano et
Praecentori Herfordensibus.
Significavit nobis dilectus
filius Ioannes magister hospitalis Eboracensis, †quod, quum P. quondam rector hospitalis
ipsius diem clausisset extremum, venerabilis
frater noster Eboracensis archiepiscopus, ad quem et praedecessores suos
hospitalis eiusdem ordinatio pertinuit ab antiquo, nolens ipsum ex defectu
rectoris dispendium sustinere, dictum I. presbyterum eiusdem domus a suis
fratribus unanimiter in rectorem electum praefecit ibidem, sperans, quod domus
ipsa per ipsum tam in temporalibus quam spiritualibus susciperet incrementum;
procedente vero tempore decanus et capitulum Eboracensis ecclesiae, tanquam ad
ipsos hospitalis eiusdem ordinatio pertineret, magistrum ipsum a suae
administrationis officio removere volentes, literas super hoc apostolicas ad
decanum Lincolniensem et suos coniudices impetrarunt, quarum auctoritate in ius
vocari fecerunt tam archiepiscopum quam rectorem. Partibus igitur die sibi
peremptorie assignata coram ipsis iudicibus constitutis, iudices vices suas
aliis commiserunt, sola sibi definitiva sententia reservata. Praeterea capitulum Eboracense auctoritate
quarundam literarum, in quarum sigillo continebatur sigillum capituli ad
citationes tantum, quum aliud sigillum capitulum illud noscatur habere, per ipsum quendam constituebat actorem. Sed licet idem magister allegaverit,
quod idem occasione literarum illarum actor non
deberet admitti, et insuper adiunxisset, quod auctoritate literarum quarundam a
nobis super hoc ad alios iudices obtentarum, prius
conventus non debuit per literas posteriores, in quibus nulla fiebat mentio de
prioribus, conveniri, iudices tamen exceptiones huiusmodi admittere noluerunt,
propter quod vocem ad nos appellationis emisit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiratis super praemissis diligentius
veritatem, et si vobis
constiterit, ob dictas causas vel ob earum aliquam ad nostram fuisse audientiam
appellatum, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi noveritis
esse factum, partes ad vestram
praesentiam convocetis et audiatis diligenter appellatione remota, quae hinc
inde duxerint proponenda. [Dat. Lat.
II. Id. Mai. 1284].
|