CAP. VII.
Si sede vacante scribitur capitulo, ut gerenti vices episcopi, ut
praebendam alicui conferat, si creatur episcopus nondum exsecuto mandato, et ad
eum spectet collatio praebendarum, illud adimplere tenetur. Hoc dicit secundum
lecturam communiter approbatam. Abb. Sicul.
Idem Tornacensi Episcopo.
Eam te (Et infra:) Dudum siquidem ante tuam promotionem literae a nobis, si
bene meminimus, emanarunt, quibus decano et ecclesiae tibi commissae, te adhuc
in eodem capitulo exsistente, mandatum dedimus et praeceptum, ut dilectum filium nostrum P. praesentium latorem, qui de gente
Iudaeorum originem duxit, et divina gratia fidem Christi humiliter et devote suscepit, obtentu
suae conversationis, obtentuque literarum, in quibus ita profecit, quod
ecclesiastico beneficio dignus non immerito reputatur, receptis literis nostris
in canonicum reciperent, et praebendam, si
qua vacaret, vel quam primo vacare contingeret, liberaliter sibi conferre
deberent. (Et infra:) Ipsi vero, sicut eodem M. referente recepimus, literis
nostris post consecrationem tuam receptis, quia donatio praebendarum ad te
spectabat, praeceptum nostrum, sicut
asserebant, debitae exsecutioni non potuerunt mandare. Quum itaque
praescriptus P., sicut asserit, te
super hoc ex parte nostra instanter
requireret, tu ei respondisti, quod
nullum inde a nobis mandatum
receperas, et sic eum a te infecto negotio remisisti. Quod nullatenus fecisse
deberes, si data literarum diligentius attendisses; quum tempore, quo literae
ipsae datae fuerunt, de capitulo ipso esses, sicut qui eras archidiaconus et
canonicus eiusdem ecclesiae, licet
nec esses adhuc in episcopum consecratus. (Et
infra:) Pro eo vero, quod Iudaeus exstiterit, ipsum dedignari non debes. (Et infra:) Fraternitati tuae mandamus, quatenus eum in canonicum ecclesiae tuae
recipias, et ei stallum in choro et locum in capitulo assignes.
|