CAP.
LIII.
Per clausulam:
“appellatione remota” inhibetur omnis appellatio, quae a iure non indulgetur
expresse. Hoc dicit, usque ad §. Verum. – §. 1. Licet excommunicatus ab
excommunicatione appellet, nihilominus denunciari potest, et beneficii
reditibus spoliari. Hoc dicit.
Idem Episcopo
Helinensi.
Pastoralis
officii diligentia (Et infra: [cf.
c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quaesivisti, etiam
diligenter, utrum, quando
inhibetur appellatio in rescripto, frustratoria tantum apellatio
inhibita videatur, ut ab omni gravamine liceat appellare, an omnis
appellatio videatur exclusa, nisi tantum in casibus expressis a iure. Nos igitur attendentes, quod per appellationem
frustratoriam, etiamsi non fuisset inhibita, negotium non debeat impediri, diligentiae
tuae breviter respondemus, quod quaelibet provocatio intelligitur removeri,
quae a iure non indulgetur expresse; sed, si appellans fuerit gravatus iniuste,
gravamen huiusmodi per superiorem poterit emendari. §. 1. Verum quia multotiens
quis ad tempus per appellationem legitimam a iudicis sui quoad aliquem certum
articulum eximitur potestate, consuluisti nos, utrum, si quis excommunicationis
sententia innodatus ante denunciationem ipsius ab ea, tanquam minus
rationabiliter promulgata, in eo casu, in quo ante sententiam appellatio vires
obtinuisset, curaverit provocare, eo, quod per appellationem interpositam
excommunicantis videtur iurisdictio dormitasse, ipse denunciare possit eundem,
et ad tempus ecclesiasticis beneficiis clericum spoliare, quum per
provocationem taliter factam suo effectu excommunicatio non privetur. Nos itaque inquisitioni tuae
respondemus, quod, quum exsecutionem excommunicatio secum trahat, et
excommunicatus per denunciationem amplius non ligetur, ipsum excommunicatum
denunciare non immerito potes, ut ab aliis evitetur. Et illi nimirum
proventus ecclesiastici merito subtrahuntur, cui ecclesiae communio denegatur. [Quum autem etc. Postulasti etc. (cf.
c. 29. de iure patr.
III. 38.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
|