CAP.
LIV.
Si appellans
ad superiorem comparet coram iudice inferiori super concernentibus ipsam
appellationem, ipsi appellationi renunciare videtur. Si autem protestetur, quod
propter hoc non intendit renunciare appellationi, tanquam contraria allegans
non est audiendus, nisi notorium sit, actum illum esse iniustum, super cuius
emendatione adivit inferiorem. H. d. et est bonus casus.
Idem Episcopo
Parisiensi.
Sollicitudinem
pastoralis officii †prudenter exsequeris, quum super dubitationibus
iuris responso sedis apostolicae postulas edoceri. Sane, quum, sicut ex tua
insinuatione recepimus, duobus coram suo episcopo litigantibus, alter eorum
ad sedem apostolicam appellasset, episcopus interpositae appellationi non
deferens, sed appellantem reputans contumacem, ipsum excommunicationis
vinculo innodavit; qui coram metropolitano suo de episcopo sibi petiit super
hoc iustitiam exhiberi, asserens, quod post appellationem legitime ad nos
interpositam ipsum excommunicaverat, et excommunicatum fecerat publice
nunciari, et petens, se ad
eum statum, in quo fuerat appellationis tempore, a metropolitano reduci,
denunciari videlicet absolutum, adiiciens etiam, quod appellationi non
renunciabat obiectae, sed prosequi volebat eandem. †Unde tua fraternitas
requisivit a nobis, utrum metropolitanus de huiusmodi conquestione cognoscere
valeat, et, si repererit, illum legitime provocasse, an eum denunciare debeat
absolutum, et an, si episcopus coram archiepiscopo appellaverit, ne is, qui
excommunicatus ab eo fuerat, absolvatur, appellationi sit huiusmodi deferendum. Nos igitur inquisitioni tuae
taliter respondemus, quod, sicut metropolitanus de appellatione ad nos
interposita cognoscere omnino non valet, sic nec de his, quae post
appellationem ipsam fuerant innovata, dummodo de aliis cognosci non
possit, nisi [et] de
appellatione pariter cognoscatur, vel de iis, quae appellationis causam
contingere cognoscuntur. In quo casu si metropolitanus ad cognoscendum partes
suas interponere forte praesumeret, episcopus utique posset ad
appellationis beneficium convolare. Nam ad officium eius, qui de appellatione
cogniturus est, pertinet prudenter corrigere quae contra ipsam invenerit
attentata. Si vero notorium forsan
exsisteret, quod mandatum episcopi indiscretum fuerat vel iniustum, cui non
tenebatur subditus obedire, ac per consequentiam ei liqueat evidenter, subditum
legitime provocasse, potest archiepiscopus auctoritate metropolitana declarare
subditum irrationabiliter exstitisse anathematis mucrone percussum. Quum autem
excommunicatus, qui appellaverat, iuxta praescriptam formam coram archiepiscopo
deponit contra episcopum quaestionem, ut videlicet de iniuria sibi ab episcopo
irrogata cognoscat,
metropolitanus ipse ad cognoscendum de causa potest interponere partes
suas, quum ille appellationis prosecutioni renunciare tacite videatur. Sed si
verbo vel facto appellationem se velle prosequi protestetur, sicut in
proposito casu superius est expressum,
non est tanquam adversa petens et sibi contrarius audiendus. [Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Id. Dec. Ao.
X. 1207.]
|