CAP. LV.
Per appellationem legitime interpositam principale cum
accessoriis ad iudicem appellationis defertur, et sententiae excommunicationis
et interdicti post appellationem latae non tenent.
Idem Episcopo et Cantori Trecensibus.
Dilectis
filiis decano Altissiodorensi, ac magistro R. venerabilis fratris nostri Altissiodorensis episcopi
procuratore in nostra praesentia constitutis, idem magister proposuit coram
nobis, quod, quum dictus
episcopus R. presbyterum domus Dei [de Monte atrito,] in qua provisionem et
dispensationem plenariam idem episcopus obtinere dignoscitur, detineri
faceret vinculis mancipatum pro eo, quod bona quaedam eiusdem domus, quae
furtive subtraxerat, restituere detrectabat, propter quod etiam ab eodem
episcopo fuerat excommunicationis vinculo innodatus, et supradictus decanus episcopum
monuisset, ut ei restitueret vel saltem recrederet presbyterum memoratum, quem
ad iurisdictionem suam spectare firmiter asserebat, [idem episcopus multiplicem rationem allegans, quare se ad hoc
nullatenus teneri dicebat, eundem presbyterum restituere vel recredere penitus
recusavit, proponens, quod super hoc eidem decano paratus erat in propria
curia, quum decanus eius vasallus exsisteret, vel coram arbitris communiter
eligendis, seu etiam coram metropolitano iustitiam exhibere. Decanus autem haec
omnino recusans coepit
graviter comminari, quod tale aliquid faceret, quod episcopo displiceret,
propter quod] episcopus metuens,
ne decanus aliquid in suum praeiudicium attentaret, se ac suos, statum
ecclesiae ac civitatis suae protectioni metropolitani supponens, ad
eius audientiam appellavit, festum
sanctae Mariae Magdalenae proximo praeteritum terminum appellationi praefigens. Verum decanus post modicum tempus canonicis Altissiodorensibus convocatis, interdictum huiusmodi eis contradicentibus promulgavit, ut episcopo in civitate
praesente a divinis in Altissiodorensi ecclesia cessaretur. Postmodum vero quum
die appellationi praefixo comparuissent partes coram officiali curiae
Senonensis, decanus allegans, quod appellationi ab episcopo interpositae ideo non
duxerat deferendum, quoniam presbyter supradictus adhuc in vinculis tenebatur,
quando ad nos vocem appellationis emisit, officialis autem iudicavit irritum
interdictum a decano post appellationem episcopi ad sedem metropoliticam interpositam promulgatum, †[capitulo
ecclesiae Altissiodorensis iniunxit, ut interdictum illud nullatenus
observaret. Quumque postmodum episcopo praesente decanus firmiter inhiberet, ne
in ecclesia cantaretur, et G. capellanum episcopi cantantem ibidem post
appellationem ad nos interpositam vinculo excommunicationis adstringens,
divinum officium in ecclesia impediret, nec monitus per episcopum saepius
officium perturbare desisteret, episcopus demum ipsum tanquam contumacem et
incorrigibilem excommunicationis mucrone percussit; quem postea venerabilis
frater noster Senonensis archiepiscopus devitandum publice nunciavit. Unde
procurator ipse postulavit a nobis, ut supradictam interdicti sententiam
irritam iudicantes, excommunicationis ab episcopo latam sententiam faceremus
usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Decanus autem
proposuit ex adverso, quod quum episcopus R. presbyterum pertinentem ad
iurisdictionem suam faceret in vinculis detineri, et ipse tam a clericis quam
laicis civitatis fuisset graviter increpatus, tanquam negligeret ius ad se
pertinens defensare, qui ad servandas ecclesiae consuetudines iuramento super
hoc praestito tenebatur, per se ipsum episcopum monuit, ut presbyterum ipsum
restitueret libertati, paratus sufficienter ostendere, quod ad iurisdictionem
suam idem presbyter pertinebat, eundem episcopum demum faciens per plures alios
commoneri, ut presbyterum sibi redderet vel recrederet, vel saltem poneret in
sequestro. Quumque nequisset episcopus ad istorum aliquod inclinari, capitulo
convocato decanus de conniventia eius huiusmodi posuit in ecclesia interdictum,
ut episcopo in civitate praesente cessaretur in ecclesia penitus a divinis,
exsecutionem nihilominus sententiae suspendendo, donec super hoc haberet cum
archiepiscopo, qui proximo venturus erat in civitate, tractatum, per quem
sperabat posse concordiam reformari. Ceterum licet postea praesente
archiepiscopo episcopum monuisset, ut aliquem supra dictorum modorum ad
liberationem presbyteri acceptaret, in nullo tamen perficere potuit apud eum;
quin immo ad metropolitanae sedis audientiam episcopus appellavit, appellationi
suae praefigens terminum supra dictum. Unde decanus in capitulum rediens
canonicis universis iniunxit, ut interdictum, sicut ab eo positum fuerat,
observarent. Die vero appellationi praefixo coram Senonensi officiali decanus
cum episcopi procuratore comparens, et gravamen sibi metuens imminere, ad sedem
apostolicam appellavit, Laetare Ierusalem appellationi suae termino constituto,
et se ac statum suum et Altissiodorensis ecclesiae protectioni sedis
apostolicae supponendo. Quum autem episcopo praesente post haec decanus G.
clericum eiusdem episcopi pro eo, quod duos clericos violenter ceperat,
excommunicatum publice nunciasset, et mandasset clericis, ut a se latam
interdicti sententiam observarent, episcopus in ipsum decanum excommunicationis
sententiam promulgavit, excommunicatum eum saepe dicto archiepiscopo et
capitulo Senonensi nunciando. Propter quod ipsum archiepiscopus de quorundam
consilio nunciavit publice devitandum, licet quidam canonici Senonenses saniori
ducti consilio non vitaverint communionem ipsius. Ex] his igitur et aliis, quae utrinque fuere proposita coram nobis,
intelleximus evidenter, quod, etsi episcopus prudenter et utiliter providisset,
ut decano recredidisset presbyterum saepe dictum ad omnem prorsus scandali
materiam amputandam, Quia vero idem episcopus, sicut
praemissum est, diversos
modos expressit, secundum quos decano paratus fuit super captione presbyteri
iustitiam exhibere, ad metropolitanam sedem appellans, decanus non potuit post
hoc ferre sententiam interdicti, et ideo de consilio fratrum nostrorum
sententiam ipsam ab eo post appellationem legitime promulgatam irritam
decernimus et inanem, illo non
obstante, quod decanus ad excusationem suam quasi variando proposuit coram
nobis, quod, priusquam
episcopus appellasset, ipse
sententiam tulerat, cuius tamen effectum ad tempus duxerat suspendendum,
quum interim appellatione interposita procedere non debuerit ad sententiam
exsequendam, officialis tamen processum, qui post appellationem ad
sedem apostolicam interpositam huiusmodi sententiam interdicti irritam et
inanem decrevit et mandavit penitus non servari, temerarium iudicantes, quum appellatione ad nos interposita
nihil debuerit innovari. Praeterea licet excommunicationis sententia in decanum
per episcopum promulgata rite lata prima facie videretur, quoniam, quum per iam dictum
officialem esset prohibitum, ne servaretur in ecclesia interdictum, et idem
decanus, ne celebraretur in ecclesia prohibendo, divinum videretur officium
perturbare: quia tamen per appellationem ad nos interpositam ex parte decani,
cui etiam officialis duxerat deferendum apostolos concedendo, non solum
principale negotium, sed accessoria etiam ad nostrum referebantur examen: eandem
sententiam post appellationem huiusmodi promulgatam decernimus viribus
caruisse, ac ipsum decanum ea non fuisse ligatum. Verum licet archiepiscopus quorundam consilio circumventus
post appellationem praedictam, de qua sibi per officialis sui literas
innotuerat, decanum denunciaverit evitandum, Senonenses tamen canonicos, qui
saniori ducti consilio communicaverunt eidem, ut appellationi ad nos
interpositae magis quam denunciationi ab archiepiscopo factae deferrent,
inculpabiles iudicamus. [Quia vero
etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Id. Ian. Ao. X. 1207.]
|