Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS XXVIII.   DE APPELLATIONIBUS, RECUSATIONIBUS, ET RELATIONIBUS.
      • CAP. XLVI.   Postquam Papa aliquam causam ad se revocat, non valet processus postea per minorem iudicem factus; sicut non valeret, si fuisset ab eo legitime appellatum. Hoc dicit, ut cuilibet lecturae satisfiat.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. XLVI.

 

Postquam Papa aliquam causam ad se revocat, non valet processus postea per minorem iudicem factus; sicut non valeret, si fuisset ab eo legitime appellatum. Hoc dicit, ut cuilibet lecturae satisfiat.

 

Idem Mediolanensi Archiepiscopo.

 

Ut nostrum prodeat de vultu Dei iudicium (Et infra: [cf. c. un. Ut eccl. benef. III. 12.]) Iudicibus dedimus in mandatis, ut, si etiam post secundum mandatum, per quod totius cognitionem negotii ad nostrum iudicium revocavimus, traditionem sigilli dicto H. a te cognoscerent esse factam, eam decernerent irritam et inanem, inhibentes illi, ne quomodolibet eo uti praesumeret, quum plus sit, Romanum Pontificem ad se aliquod revocare negotium, quam quemquam ad eum super aliquo negotio provocare. Tolerabamus autem etc. (cf. c. un. Ut eccl. benef. III. 12.) [Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License