CAP. XLVII.
Si terminum appellationis prosequendae statutum ab homine
altera pars praevenit, hoc tacito literas impetrando, literae non valent: sed
terminum iuris etiam appellatus praevenire potest, dummodo nimium non
praecurrat. Et ubi ex dilatione imminet periculum, etiam neutra parte
prosequente potest iudex ad quem supplere, partes compellendo ad
prosecutionem.
Idem Abbati sancti Felicis et G. Canonico Bononiensibus.
Oblatae
nobis vestrae literae continebant, quod, quum quidam iudices, quibus causa,
quae inter Sambr. et Rinocor. plebes vertebatur, absque appellationis
remedio fuerat ab apostolica sede commissa, pro plebe Sambriensi sententiam
protulissent, et a procuratore plebis de Rinocor. ad nos fuerit sine termino
appellatum, nec delatum appellationi fuisset, nec ad prosecutionem ipsius terminus
a iudicibus partibus assignatus: plebanus de Sambro super observatione
praedictae sententiae, sicut rationabiliter lata erat, nostras ad vos literas
et alia pars alias commissionis literas a nobis super infirmanda [vel confirmanda] eadem
postmodum ad alios iudices impetravit, nulla in posterioribus literis de
prioribus habita mentione. Unde in dubitatione revocato, an posteriores
iudices, vel vos de illa debeatis cognoscere, nos super hoc consulere
voluistis, [adiicientes nihilominus, a
quibusdam sapientibus pro parte fuisse propositum appellante, quod, quum in
tali articulo de legis beneficio annum habeat, infra quem secundum se
communiterve ipsam exsequi litem possit, medio tempore pro suo arbitrio, quando vellet, prosequi poterat
appellationem eandem, nec ad id compelli debebat, antequam idem temporis
spatium haberetur. Quare nullius esse valoris primas literas asserebant, etsi
de ipsis nulla sit mentio habita in secundis. Pro parte vero altera quosdam
alios iurisperitos dixisse, quod quum interesset eiusdem, ne tamdiu sententia
maneret suspensa et ipsius confirmatio differretur, et iudices, qui eam
protulerant, appellationem praedictam non duxerint admittendam, tum quia fuerat
a nobis inhibita, tum quia frivola videbatur, licite pars potuit appellata
huiusmodi literas interim impetrare, praesertim quum, si aliter diceretur,
gravem interdum ecclesiae sustinerent iacturam, quum in causis ecclesiasticis
secundum canones appellare liceat, quotiens gravamen occurrit vel alia iusta
causa. Unde contingere posset, si taliter annus cuilibet provocanti daretur,
quod causa usque ad sex vel octo annos debitum non sortiretur effectum. Quosdam
insuper alias opinatos, quod primae valebant literae, non secundae, sed pars,
quae appellaverat, infra annum suam appellationem prosequi non tenebatur]. Licet igitur appellanti legitime a
sententia indulgeatur annus a lege, aut [etiam]
ex iusta causa biennium ad appellationem interpositam prosequendam; quia tamen
huiusmodi terminus potest restringi non solum a provocante, verum etiam a
iudice, a cuius sententia provocatur, quum ideo sit constitutus, non ut
terminus ipse praeveniri non possit, sed ne valeat prorogari, credimus
distinguendum, in quo casu literae impetrantur. Et quidem, quando certus
terminus ab appellante vel a iudice appellationi praefigitur prosequendae, si
eo tacito appellatus literas impetraverit, huiusmodi literae tanquam tacita
veritate subreptae obtinere non debent aliquam firmitatem. Si vero non sit
aliquis certus terminus a iudice vel ab appellante praefixus, pars appellata infra terminum
constitutum a lege, dummodo nimium non praecurrat, ut appellantem in
commissione impetranda supplantet, commissionis literas poterit impetrare,
quarum auctoritate in appellationis causa legitime procedatur ita, quod, si appellans
voluerit in causa appellationis procedere, oportebit eum agere sub iudice sic
obtento, nisi possit eum legitime recusare. Quod si agere noluerit appellans, appellatus potest nihilominus
prosequi causam ipsam, maxime si sentiat, sibi ex dilatione imminere gravamen.
Superior quoque iudex, si viderit, ex dilatione periculum imminere, potest et
debet, neutro prosequente appellationem, occurrere, ut periculum evitetur,
puta, si a sententia lata super confirmatione alicuius electi fuerit
provocatum, et utraque pars velit etiam [usque]
ad annum prosecutionem appellationis differre, potest utique, immo debet
superior iudex, ad quem fuerat appellatum, terminum provide moderari, ne gregi
dominico diu desit cura pastoris. Ex his igitur consultationi vestrae noveritis
esse responsum, quod per posteriores non derogatur prioribus legitime
impetratis, per quas ad confirmandam sententiam vel infirmandam praevia potest
ratione procedi. [Dat. Viterbii
VII. Id. Iul. Ao. XII. 1209.]
|